50 DISSERTATIO INAUGURALIS
anthematicae , intermittentes , peftilentiales, & non¬
nulli frequentiores {poradici cum notabili folida¬
rum partium debilitate conjunéti quales funt : ca¬
chexia, malum hypochondriacum, dyfpepfia , diar¬
haea, lienteria, caeliaca, dyfenteria, flatus inte¬
ftinorum ,in quibus omnibus, vires exoptatiflimos
effeétus edendi , vinum Tokaienfe poffidet.
Aureum monitum eft magnorum in arte falutari Viro¬
rum motus febriles debere ita dirigere: ut neque nimis va¬
lidi fint , neque torpidi, illi enim tenerrima folida deftrue-.
rent,liquida coagularent; hi ad coquendam excernendam ma¬
teriam peccantem inpares effent , quod nuper & Celeberrimus
D. OOSTERDYK SCHACHT Praeceptor aetatem veneran¬
dus maximum efle Medici in curandis febribus arcanum nos.
docuit. (f) Dum ergo languida Natura ob vires nimium.
fraftas in fubigendo mutando movendo & excernendo¬
fermento febrili deficit ; prudens Medicus huic inpoten¬
tiae vino bonae notae fi jufto tempore fuccurret: vires.
labefaétatas fpiritus fuppreflos excitabit, & materialem mor¬
bi cauflam folvet, per viasque folitas excretorias amovebit.
Neque audiendi-funt hoc in paffw Galenici, qui in febri¬
bus omnem vini ufum damnarunt, contra quos infurgens
HELMONTIUS merito in haec verba erupit: „ Vinum.
» peculiarem habet indicationem non folum quia vires addir,
-s, quibus Natura exofa materiam domat; verum infüper¬
s; guod fit plauftrum medicaminum conveniens, eft nimirum
» nuncius, qui vias novit, itineri accinétus, charus intimis
& admiffus in penetralia. (g) In febribus exanthematicis.
mor¬
(f) Inffit. Med. Pratt. p. 120
(g) De Febribus Cap, 12. Noo 7. p. 773