OCR
Consortio Populi, Conservationegue cum illo hausta non sine dolore observare debui, Populum multis adhuc superstitionum praejudiciorumgue involutum esse generibus, guorum alia vix exstirpata, alia in flore esse, denigue alia sensim subnasci exploratum mihi est. Recensiturus proinde ab Officio omnia superstitionum, praejudiciorumque genera, quae mihi in praesens usque inotuissent, praeprimis, quo omnis Confusio in iisdem exponendis evitari, suoque bono modo intimatum isthoc elaboratum deduci queat, superstitiones, praejudiciaque ad 3? potissimum capita reducendo duxi: in 122 quidem Classem ea omnia quae sub generali Nomine divinationis venire possunt, in 2dam quae quoquo modo artificiosam incantationem exprimere videntur, in 32™ demum, quae spectant ad magicas, sive satanicas artes, ut in specie etiam maleficium referenda censui. Inter diversas divinationis species primum occupat locum vulgatissima illa quoddam manuscripto valachico (:sic dicta Paskalia:) comprehensa ea praenunciandi ars, qua utpote per vitam bona malaque cuique simile quid explorare volent obventura forent. Habet haec Paskalia singulare quoddam inviativum Schema in modum rotundae figurae, quae ab intra 99. circiter distincta esset celullis, quarum unamquamque suus suus occuparet numerus inclusive ad 99. usque porro tot carmina varia exprimentia eventa in illo manuscripto contineri, quot numero celullae in figurae distinguerentur; modus autem beneficio talis schematis praedicendi eventa cujusque futura, in quantum mihi cognitus est, sequens est: exercitor hujus artis granum potissimum Tritici demittit ex alto directe ad centrum figurae, notat numerum, super quem ceciderit granum, hoc Numero inviatur ad paralellum Carmen, quid proinde Carmen sub ejus modi Numero comprehensum innueret, homini eventurum id sciscitanti manifestatur saepius, si imbecillis sit animi ad ejusdem desperationem. Hanc praenunciandi artem, siquidem uti videtur, requirat Litteraturam, a Litteratis hominibus exerceri, et quod dolendum est, ab ipsis etiam nonnullis Ecclesiae Ministris ex vili; et abjecto animo, turpisque lucri studio hanc praxim adjuvari, questumque ex illa fieri observo. Huc pertinet quarundam Muliercularum in simili divinationis objecto fata obventura se requirentibus erga certam mercedem praedicendi; aut ipsos edocendi ars de inventione rei deperditae (:quae medio Pishae,[°“] aut Phisoly passim exerceri consuevit:). Non minus pestilens manuscriptum observavi a quibusdam volvi, revolvique, in quo perinde ejusmodi divinationis documenta tradi animadverti; utpote, quae prout diversi e corpore membri aliquem motum sentire contigerit, hinc etiam diversa exinde eventa praenunciare videntur. Similis divinationis species se offert 2% Augurium, quod diversis modis sit 54 pisae 188