OCR Output

tum ductus est, et te in tuis sedibus vicit: ut guem ille de limo terrae ad honorem
gloriae suae formavit, tu desinas impugnare; et in homine miserabili, non huma¬
nam fragilitatem, sed imaginem omnipotentis Dei contremiscas. Cede ergo Deo
+, qui te et malitiam tuam in pharaone, et in exercitu ejus per Moysen servum
suum in abyssum demersit. Cede Deo +, qui te, per fidelissimum servum suum
David, de rege Saule spiritualibus canticis pulsum fugavit. Cede Deo +, qui te in
Juda Iscariote proditore damnavit. Ille enim te divinis + verberibus tangit, in
cujus conspectu, cum tuis legionibus tremens et clamans dixisti: Quid nobis et
tibi Jesu Fili Dei altissimi? Venisti huc ante tempus torquere nos? Ille te perpetu¬
is flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis: Discedite a me male¬
dicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Tibi enim impie,
et angelis tuis, vermes erunt, qui numquam morientur. Tibi et angelis tuis, in
extinguibile praeparatur incendium: quia tu es princeps maledicti homicidii, tu
auctor incaestus, tu sacrilegorum caput, tu actionum pessimarum magister: tu
haereticorum doctor, tu totius obscoenitatis inventor. Exi ergo + impie, exi +
scelerate, exi cum omni fallacia tua, quia hominem templum suum esse voluit
Deus. Sed quid diutius moraris hic? Da honorem Deo Patri omnipotenti +, cui
omne genu flectitur. Da locum domino Jesu Christo +, qui pro homine sangui¬
nem suum sacratissimum fudit. Da locum Spiritui + Sancto, qui per beatum
Apostolum suum Petrum, te manifeste stravit in Simone mago; qui fallaciam
tuam in Anania et Saphira condemnavit; qui te in Herode rege, honorem Deo
non dante, percussit; qui te in magno Elima, per apostolum suum Paulum, caeci¬
tatis caligine perdidit, et per eumdem de Pythonissa verbo imperans exire prae¬
cepit. Discede ergo nunc +, discede + seductor. Tibi eremus sedes est, tibi habi¬
tatio serpens est. Humiliare et prosternere. Jam non est differendi tempus. Ecce
enim dominator dominus proximat cito, et ignis ardebit ante ipsum, et praece¬
det, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Si enim hominem fefelleris, Deum
non poteris irridere. Ille te ejecit, cujus oculis nihil occultum est. Ille te expellit,
cujus virtuti universa subjecta sunt. Ille te excludit, qui tibi et angelis tuis prae¬
paravit aeternam gehennam; de cujus ore exibit gladius acutus. Qui venturus est
judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Resp. Amen.

Praedicta omnia, quatenus opus fuerit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino
liberatus.

Juvabit praeterea plurimum, haec quae infra notantur, super obsessum devote
dicere, saepeque repetere.

Pater noster etc. Ave Maria etc. Credo etc.

437