OCR Output

nihil invenisti de operibus tuis, gui te spoliavit, gui regnum tuum destruxit, gui
te victum ligavit, et vasa tua diripuit, gui te projecit in tenebras exteriores, ubi
tibi cum ministris tuis erit praeparatus interius. Sed guid truculente reniteris?
Quid temerarie detrectas? Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta transgressus
es. Reus es Filio ejus Jesu Christo domino nostro, quem tentare ausus es, et cru¬
cifigere praesumsisti. Reus es humano generi, cui tuis persuasionibus mortis ve¬
nenum propinasti.

Adjuro ergo te, draco nequissime, in nomine Agni + immaculati, qui ambulavit
super aspidem et basiliscum, qui conculcavit leonem et draconem, ut discedas ab
hoc homine + (fiat in fronte), discedas ab ecclesia Dei + (fiat signum crucis super
circumstantes), contremisce et effuge, invocato nomine domini illius, quem infe¬
ri tremunt; cui virtutes caelorum, et potestates, et dominationes subjectae sunt;
quem cherubim et seraphim indefessis vocibus laudant dicentes, sanctus, sanc¬
tus, sanctus, dominus Deus Sabaoth. Imperat tibi Verbum + caro factum. Impe¬
rat tibi natus + ex Virgine. Imperat tibi Jesus + Nazarenus, qui te, cum discipulos
ejus contemneres, elisum atque prostratum exire praecepit ab homine; quo prae¬
sente, cum ab homine separasset, nec porcorum gregem ingredi praesumebas.
Recede ergo nunc adjuratus in nomine + ejus ab homine, quem ipse plasmavit.
Durum est tibi velle resistere +. Durum est tibi contra stimulum calcitare +. Quia
quanto tardius exis, tanto magis tibi supplicium crescit. Quia non homines con¬
temnis, sed illum, qui dominatur vivorum et mortuorum; qui venturus est judi¬
care vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Resp. Amen. Vers. Domine exaudi
orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Deus caeli, Deus terrae, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus propheta¬
rum, Deus apostolorum, Deus martyrum, Deus virginum, Deus, qui potestatem
habes donare vitam post mortem, requiem post laborem, quia nos est alius Deus
praeter te, nec esse poterit verus, nisi tu creator caeli et terrae, qui verus rex es,
et cujus regni non erit finis: humiliter majestati gloriae tuae supplico, ut hunc
famulum tuum de immundis spiritibus liberare digneris. Per Christum dominum
nostrum. Resp. Amen.

Exorcismus

Adjuro ergo te omnis immundissime spiritus, omne phantasma, omnis incursio
satanae, in nomine Jesu Christi + Nazareni, qui post lavacrum Jordanis in deser¬

436