OCR Output

conditionis naturam ostendere; et id genus alia, guae cum plurima occurrunt,
majora sunt indicia.

Haec autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget
obsessum, Quid senserit in animo, vel in corpore, ut sciat etiam ad quaenam
verba magis diaboli conturbentur; ut ea deinceps magi inculcet ac repetat.

Advertat, quibus artibus ac deceptionibus utantur daemones ad exorcistam deci¬
piendum. Solent enim ut plurimum fallaciter respondere, et difficile se manifes¬
tare, ut exorcista diu defatigatus desistat, aut infirmua videatur non esse a dae¬
monio vexatus. Aliquando, postquam sunt manifesti, abscondunt se, et relin¬
quunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus putet se omnino esse
liberatum: sed cessare non debet exorcista, donec viderit signa liberationis. Ali¬
quando etiam daemones ponunt quaecumque possunt impedimenta, ne infirmus
se subjiciat exorcismis; vel conantur persuadere, infirmitatem esse naturalem:
interdum in medio exorcismi faciunt dormire infirmum, et ei visionem aliquam
ostendunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur. Aliqui ostendunt fac¬
tum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum: sed ca¬
veat, ne ob hoc ad magos, vel ad sagas, vel ad alios, quam ad ecclesiae ministros
confugiat, aut ulla superstitione, aut alio modo illicito utatur. Quandoque diabo¬
lus infirmum quiescere et suscipere sanctissimam eucharistiam permittit, ut dis¬
cessisse videatur. Denique innumerabilies sunt artes et fraudes diaboli ad deci¬
piendum hominem; quibus ne fallatur, exorcista cautus esse debet.

Quare memor, dominum nostrum dixisse, genus esse daemoniorum, quod non
ejicitur nisi per orationem et jejunium: haec duo potissimum remedia ad impet¬
randaum divinum auxilium, daemonesque pellendos, exemplo sanctorum pat¬
rum, quoad ejus fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi.

In ecclesiam, si commode fieri potest, vel in alium religiosum et honestum locum
seorsum a multitudine perductus energumenus exorcizetur: sed si fuerit aegrotus,
vel persona nobilis, vel alia honesta de causa in domo privata exorcizari poterit.

Admoneatur obsessus, si mente et corpore valet, ut pro se oret Deum, ac jejunet,
et sacra confessione et communione saepius, ad arbitrium sacerdotis, se commu¬
niat: et dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat; ac firma fide
salutem ab eo deposcat cum omni humilitate. Et cum vehementius vexatur, pa¬
tienter sustineat, nihil diffidens de auxiliio Dei. Habeat prae manibus, vel in
conspectu crucifixum. Reliquiae quoque sanctorum, ubi haberi possint, decenter
ac tuto colligatae et coopertae, ad pectus vel ad caput obsessi reverenter admo¬

430