Si aliguis maleficus per sua maleficia, incantationes, ligaturas, signaturas et fac¬
turas suas, vel in aliguo verbo, aut pacto, arte diabolica inito, vel aliguo alio
maleficio te N. fascinavit, vel aliguo vinculo te ligavit, ut non possis uti matrimo¬
nio: Christus filius Dei vivi, per suam pietatem et misericordiam te ab illo liberet
et absolvat, et ego auctoritate Dei omnipotentis Pattris, et Fitlii, et Spiritus +
Sancti mihi ab ipso, et a sancta Catholica et Romana Ecclesia tradita, dissolvo
omnia illa maleficia, quibus tu N. ab actu conjugali impediris, et dissoluta esse
decerno, et praecipio omnibus spiritibus immundis, qui ad instantiam aliorum
doemonum, seu maleficorum impedimenta illa fabricaverunt, seu conservave¬
runt, vel adhuc tali impedimento favent, et illud conservant, et impediunt hunc
servum Dei N. aliquo maleficio seu factura a tali actu: ut statim et sine mora, non
obstante quocunque pacto cum malefico seu malefica inito, sine mora destruant,
et ab illo removeant omnem malignam suam fascinationem, et omne opus nefa¬
rium diaboli, et ministrorum ejus, per virtutem, in virtute Domini nostri Jesu
Christi, qui propter magnam misericordiam suam, venit in hunc mundum, et
incarnatus est in utero Beatissimae Virginis Mariae, ut homines perditos ad cae¬
lestia revocaret, quos diabolus sua perversitate damnaverat, et causa destruendi,
et expellendi omnia opera Satanae, et maleficia ejus ab omnibus, et condemnan¬
di doemones in profundum inferni, et abyssi. Vicit leo de tribu Juda, radix David.
Ecce crucem Domini + fugite partes adversae. Jesus Mariae filius, mundi salus et
dominus, qui Beatissimae Virgini matri suae felicem partum tribuit, sit tibi cle¬
mens et propitius, et ipse tibi N. concedat: ut matrimonio uti possis ad generan¬
dam et educandam, atque nutriendam prolem Deo et hominibus gratam. In no¬
mine Pattris, et Fitlii et Spiritus + Sancti. Amen.