OCR
Hic exorcista aspergat agua benedicta maleficiatum. Conjuratio Iterum atque iterum conjuro vos + doemones infernales, in quacunque parte mundi sitis et habitatis, quibus data est potestas fascinandi et maleficiandi corpus istius creaturae Dei, et ipsum impediendi ab usu legitimo matrimonii, per Patrem+, et Filium+, et Spiritum + Sanctum; et per Jesum Christum Filium Dei potentissimi, creatoris omnium, qui omnia ex nihilo creavit, vos constringo et cogo, ut non habeatis potestatem conservandi quodcunque maleficium, ligaturam, facturam et incantationem arte diabolica, a quovis malefico vel malefica fabricata et illi inflicta, et vobis praecipio, ut non obstante quocunque pacto tacito vel expresso, in virtute ejusdem Dei omnipotentis, omnia maleficia destruatis, et ad nihilum illa redigatis. Quod si more vestro bestiali praeceptis meis vobis in virtute Dei factis obedire contempseritis, autoritate domini nostri Jesu Christi praecipio Lucifero et omnibus spiritibus et furiis infernalibus, ut contra vos insurgant et irruant, et in stagnum ignis et sulphuris vos praecipitent, ligent et acrius ac durius solito vos excrucient, et omnibus poenas vos affligant in saecula saeculorum. Amen. Oremus Domine Deus pater omnipotens, rex aeternorum, creator, rector et moderator omnium saeculorum, pater Domini nostri Jesu Christi, qui jurasti et promisisti Abrahae patri nostro multiplicare semen ejus sicut stellas coeli et velut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest, quique humanum genus sanctissimo matrimonio ad honorem tuum multiplicare voluisti: te humiliter exoramus, rex omnipotens et immortalis, qui sedes super Cherubin et Seraphin, ut dissolvere, destruere et annihilare pro tua pietate, et misericordia, et benignitate digneris, omnia maleficia, ligamina, et incantationes, signaturas, facturas, fascinationes, et omnia opera diaboli et ministrorum ejus huic creaturae tuae facta, sicut destruxisti magica figmenta Jannes et Mambri, ut illis non obstantibus, sanctissimo matrimonio, ad procreandam et educandam prolem tibi tuoque servitio uti possit. Per eundem Christum dominum nostrum. Amen. Deinde aspergatur maleficiatus aqua benedicta. Conjuratio Conjuro vos + omnes spiritus Dei rebelles et doemones infernales, et vos aereas potestates et principales, de quocunque genere sitis, ab oriente, ab occidente, a 426