Hic exorcista aspergat agua benedicta maleficiatum.
Conjuratio
Iterum atque iterum conjuro vos + doemones infernales, in quacunque parte
mundi sitis et habitatis, quibus data est potestas fascinandi et maleficiandi corpus
istius creaturae Dei, et ipsum impediendi ab usu legitimo matrimonii, per Patrem+,
et Filium+, et Spiritum + Sanctum; et per Jesum Christum Filium Dei potentissimi,
creatoris omnium, qui omnia ex nihilo creavit, vos constringo et cogo, ut non ha¬
beatis potestatem conservandi quodcunque maleficium, ligaturam, facturam et in¬
cantationem arte diabolica, a quovis malefico vel malefica fabricata et illi inflicta,
et vobis praecipio, ut non obstante quocunque pacto tacito vel expresso, in virtute
ejusdem Dei omnipotentis, omnia maleficia destruatis, et ad nihilum illa redigatis.
Quod si more vestro bestiali praeceptis meis vobis in virtute Dei factis obedire
contempseritis, autoritate domini nostri Jesu Christi praecipio Lucifero et omnibus
spiritibus et furiis infernalibus, ut contra vos insurgant et irruant, et in stagnum
ignis et sulphuris vos praecipitent, ligent et acrius ac durius solito vos excrucient,
et omnibus poenas vos affligant in saecula saeculorum. Amen.
Domine Deus pater omnipotens, rex aeternorum, creator, rector et moderator
omnium saeculorum, pater Domini nostri Jesu Christi, qui jurasti et promisisti
Abrahae patri nostro multiplicare semen ejus sicut stellas coeli et velut arenam
maris, quae prae multitudine numerari non potest, quique humanum genus sanc¬
tissimo matrimonio ad honorem tuum multiplicare voluisti: te humiliter exo¬
ramus, rex omnipotens et immortalis, qui sedes super Cherubin et Seraphin, ut
dissolvere, destruere et annihilare pro tua pietate, et misericordia, et benignitate
digneris, omnia maleficia, ligamina, et incantationes, signaturas, facturas, fasci¬
nationes, et omnia opera diaboli et ministrorum ejus huic creaturae tuae facta,
sicut destruxisti magica figmenta Jannes et Mambri, ut illis non obstantibus,
sanctissimo matrimonio, ad procreandam et educandam prolem tibi tuoque ser¬
vitio uti possit. Per eundem Christum dominum nostrum. Amen.
Deinde aspergatur maleficiatus aqua benedicta.
Conjuratio
Conjuro vos + omnes spiritus Dei rebelles et doemones infernales, et vos aereas
potestates et principales, de quocunque genere sitis, ab oriente, ab occidente, a