OCR Output

sanitatem pristinam ad procreandam prolem et in tuo servitio educandam. Per
eundem Christum Dominum nostrum.

Hic asperges maleficiatum agua benedicta in modum crucis.
Conjuratio

Iterum conjuro + vos omnes spiritus malignos et doemones infernales, coelestes,
terrestres, igneos, aereos et aqueos, et omnes spiritus omnibus orbibus et sphaeris
servientes, et in ipsis, et in quocunque loco habitantes; ad vos et contra vos
perveniant potenter et fortissime omnes conjurationes meae, et potenter vobis
praecipio, ac strictissime impero ex parte Dei omnipotentis et sanctae, ac individuae
Trinitatis, Patris+, et Filii+, et Spiritus + Sancti, et in virtute, atque potentia Agni
Divini immaculati, qui potenter ambulat super aspidem et basiliscum, qui aeterna¬
liter conculcavit leonem et draconem, et potenter atque strictissime vobis mando,
ut amota omni obstinatione, statim et sine mora aliqua destruatis, et ad nihilum
redigatis omnia maleficia et incantationes, ligaturas, signaturas, facturas, et omne
opus nefarium a quocunque daemone malefico vel malefica factum, in quocunque
loco sit positum, et a quovis daemone custodiatur: non obstantibus ligaminibus,
quibus haec creatura Dei ab actu matrimoniali impediatur. Quae omnia per virtu¬
tem sanctissimae passionis Domini nostri Jesu Christi, et per omnia alia, quibus
ligari et cruciari, et ad varias poenas et tormenta infernalia mitti potestis; vos con¬
stringo, et cogo, ut sine ulla contradictione haec omnia adimpleatis; alioquin per
virtutem ejus, qui orbem tremere facit, vos ad infernale supplicium condemnabo,
et in stagnum ignis et sulphuris aeternaliter praecipitabo: ubi fumus tormentorum
vestrorum ascendet in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus [127.]: Beati omnes, qui timent Dominum [...]
Oremus

Domine Deus omnipotens, pater Domini nostri Jesu Christi, qui per unigenitum
filium tuum, uterum B[eatae] V[irginis] Mariae mirabiliter foecundasti, ut de
Spiritu Sancto ipsum conciperet, portaret, pareret ac nutriet: te Deum omnipo¬
tentem universorum creatorem humiliter invocamus, ut per clementiam tuam
huic famulo tuo N. foecundandi donum tribuere tua pietate digneris, ut ex legi¬
timo matrimonio generare ac nutrire prolem, tibi, tuoque sancto servitio valeat,
in vitam aeternam. Amen.

425