OCR Output

Nota: si haec benedictio schedae inscribatur, anteguam collo appendatur, charta
benedicitur et conjuratur seguenti modo:

V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Do¬
mine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vo¬
biscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Conjuro te, et bene+dico te charta per verba illa tituli triumphalis salvatoris do¬
mini nostri Jesu Christi, et per omnia illa verba, quae dicuntur de creatore om¬
nium creaturarum, qui potest tribuere et facere, quod tantam obtineas virtutem,
ut omnia, quae supra te scribentur, ad effectum salutis aeternae perducere valeas,
ut omnis fallacia et virtus diaboli exeat de te, et intret omnis virtus praedicta
sine mora. In nomine Pattris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti, Amen.

Aspergatur etc.

e) Gyermekek frä(s)za ellen

Contra frenesim infantium

SAB 1697, ff. 43r—43v.

Supercilia carpionum vel oculos cancrorum colligat, bene exsiccet, et conterat in
pulveres, benedicat hoc modo.

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini
R. Qui fecit coelum et terram

V. Dominus vobiscum

R. Et cum spiritu tuo

Descendat quaesumus domine sancte pater omnipotens aeterne Deus in hos pul¬
veres virtus Spiritus Sancti, et per hoc signum + crucis fugiant omnes doemones,
sive phantasmata vel quodcunque opus diabolicum ab omnibus famulis tuis, qui¬
cunque gustaverint vel biberint ex his pulveribus, omnis omnino virtus diaboli
extingvatur et annihiletur in eis ad honorem excelsae majestatis tuae, et omnis
creatura facta ad imaginem et similitudinem tuam per horum pulverum medica¬
men ab omnibus spiritibus immundis ac illusionibus eorum sanetur et salvetur.
In nomine domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et
regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

409