Laudate pueri dominum [...] [112.]
Post hoc cingat infantem dicens:
Praecingat te Dominus zona justitiae, ut immaculatus (vet ...lata) conserves
mandata sua.
Laudate dominum in sanctis ejus, laudate eum infirmamento virtutis ejus [...]
[150]
Deinde det candelam ardentem in manus ejus et dicat:
V. Domine exaudi oratinem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
V. Dominus vobiscum
R. Et cum spiritu tuo
Oremus
Domine Jesu Christe, lux vera de vero lumine, quaesumus clementiam tuam, ut
per intercessionem beatissimi patris nostri Benedicti, mentem parvuli (vel ...
vulae) illumines, ut cum ad annos discretionis advenerit, sancto tibi animo,
corporeque deserviat. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Postea benedicat infantem, offerendo eum (vel eam) super altare dicens:
Confirma Deus in puero (puella), quod operari fecisti a templo sancto tuo.
Deducat eum (vel eam) spiritus tuus bonus in terram rectam et bene+dictio tua
sit super eum (vel eam) semper. Amen.
Tunc invocabit Spiritum Sanctum flectendo, dicens:
Veni creator Spiritus, mentes tuorum visita [...]
Oremus
Deus indulgentiae pater, qui severitatem tuae districtionis temperans, indulsisti ne
filius portaret iniquitatem Patris, et qui mira dispensatione etiam malis bene utens,