OCR
Ego N., ut minister Christi et ecclesiae, in nomine Jesu Christi praecipio tibi daemon, gui maleficium perfecisti in corpore istius infantis, ut statim sine omni mora destruas omne maleficium, ab eo auferas omnem ligaturam, facturam, fascinationem, ac guamcungue molestiam: atgue totaliter ab eo recedas, trahendo tecum omnes faeces ac immunditias, si quas in corpus illius immisisti, nec amplius habeas potestatem ei die vel nocte malum inferendi. Si plures estis infestantes daemones: idem eadem authoritate in nomine domini nostri Jesu Christi vobis omnibus et singulis praecipio. Sic volo, sic jubeo ut minister Christi et ecclesiae in nomine Patris, + et Filii, + et Spiritus + Sancti, Amen. Superaddatur benedictio. Dominus noster Jesus Christus + apud te sit, ut te defendat, intra te + sit, ut te conservet, super te + sit, ut te benedicat, qui cum Patre et Spiritu Sancto in unitate perfecta vivit in saecula saeculorum, Amen. Benedictio Dei omnipotentis, etc. ut supra. Monendi sunt parentes, ut praeservent infantes signo +, aqua benedicta, rebusque sacris. c) Betegség esetén Benedictio puerorum FT 1739, 98-99. Quae laudabiliter usurpatur, vel maxime tempore infirmitatis illius, vel dum ex voto aliquo induitur, praemittitur: V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Quaesumus omnipotens Deus, puero huic, pro quo tuam deprecamur clementiam, bene+dicere dignare, et virtute Sancti Spiritus cor ejus corrobora; vitam sanctifica, castimoniam decora, et sensus ejus in bonis operibus muni et informa; (si infirmus sit) sanitati restitue, prospera tribue, pacem concede, salutem confer, 385