Ego N., ut minister Christi et ecclesiae, in nomine Jesu Christi praecipio tibi
daemon, gui maleficium perfecisti in corpore istius infantis, ut statim sine omni
mora destruas omne maleficium, ab eo auferas omnem ligaturam, facturam,
fascinationem, ac guamcungue molestiam: atgue totaliter ab eo recedas, trahendo
tecum omnes faeces ac immunditias, si quas in corpus illius immisisti, nec
amplius habeas potestatem ei die vel nocte malum inferendi. Si plures estis infes¬
tantes daemones: idem eadem authoritate in nomine domini nostri Jesu Christi
vobis omnibus et singulis praecipio. Sic volo, sic jubeo ut minister Christi et
ecclesiae in nomine Patris, + et Filii, + et Spiritus + Sancti, Amen.
Superaddatur benedictio.
Dominus noster Jesus Christus + apud te sit, ut te defendat, intra te + sit, ut te
conservet, super te + sit, ut te benedicat, qui cum Patre et Spiritu Sancto in
unitate perfecta vivit in saecula saeculorum, Amen.
Benedictio Dei omnipotentis, etc. ut supra.
Monendi sunt parentes, ut praeservent infantes signo +, aqua benedicta, rebusque
sacris.
Quae laudabiliter usurpatur, vel maxime tempore infirmitatis illius, vel dum ex
voto aliquo induitur, praemittitur:
V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V.
Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus
vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Quaesumus omnipotens Deus, puero huic, pro quo tuam deprecamur clementiam,
bene+dicere dignare, et virtute Sancti Spiritus cor ejus corrobora; vitam
sanctifica, castimoniam decora, et sensus ejus in bonis operibus muni et informa;
(si infirmus sit) sanitati restitue, prospera tribue, pacem concede, salutem confer,