OCR
turitatem perducas. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, gui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Mox aspergat agros vel vineas, dicens: Asperges me etc. Deinde legat seguens evangelium: Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Vers. Seguentia sancti evangelii secundum Marcum. Resp. Gloria tibi Domine. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: euntes in mundum universum, praedicante evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, super aegros manus imponent, et bene habebunt. Resp. Laus tibi Christe. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus Preces nostras, quaesumus Domine, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis nostris affligimur, et hanc vermium, murium, bruchorum, avium, locustarum, vel aliorum animalium calamitatem patimur, pro nominis tui gloria per merita et intercessionem S. Mangi (!) abbatis ab ea misericorditer liberemur; ut per potentiam tuam expulsi nulli noceant, et hos agros, aut hortos intactos dimittant; quatenus, quae exorta fuerint, tuae majestati deserviant. Per dominum nostrum. Resp. Amen. Deinde aspergat praedictos agros, seu vineas ter in modum crucis, dicens: Benedictio Dei omnipotentis Pa+tris, et Fitlii et Spiritus + Sancti descendat et maneat super agros, vineas, aut hortos et eorum fructus. Amen.