OCR Output

turitatem perducas. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, gui te¬
cum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculo¬
rum. Resp. Amen.

Mox aspergat agros vel vineas, dicens: Asperges me etc.
Deinde legat seguens evangelium:

Vers. Dominus vobiscum.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Vers. Seguentia sancti evangelii secundum Marcum.
Resp. Gloria tibi Domine.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: euntes in mundum universum, praedi¬
cante evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit,
qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec
sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes
tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, super aegros manus im¬
ponent, et bene habebunt. Resp. Laus tibi Christe.

Vers. Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Preces nostras, quaesumus Domine, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis
nostris affligimur, et hanc vermium, murium, bruchorum, avium, locustarum, vel
aliorum animalium calamitatem patimur, pro nominis tui gloria per merita et
intercessionem S. Mangi (!) abbatis ab ea misericorditer liberemur; ut per poten¬
tiam tuam expulsi nulli noceant, et hos agros, aut hortos intactos dimittant;
quatenus, quae exorta fuerint, tuae majestati deserviant. Per dominum nostrum.
Resp. Amen.

Deinde aspergat praedictos agros, seu vineas ter in modum crucis, dicens:

Benedictio Dei omnipotentis Pa+tris, et Fitlii et Spiritus + Sancti descendat et
maneat super agros, vineas, aut hortos et eorum fructus. Amen.