OCR Output

nostram, et sicut nostris laboribus, atgue necessitatibus per jumenta subvenientum
tribuisti, ita tua benignissima miseratione haec armenta custodire + et tueri non
recuses, nobisque famulis tuis cum temporali proventu tuam immarcescibilem
gratiam conferre. Qui vivis, etc.

Aspergatur aqua benedicta, etc.

b) Lábasjószág

Benedictio stabuli et pecorum

AD 1774, 192-193.

Dicantur lytaniae de omnibus sanctis ...
[az istálló megáldásal

Oremus

Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solatio subrogasti, te
supplices exoramus, ut sine quibus non alitur humana conditio, nostris facias usi¬
bus non perire. Per Christum dominum nostrum, Amen.

Aspergat stabulum.

V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus
vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Domine Jesu Christe, rex coeli et terrae, verbum patris, per quod facta sunt omnia:
qui de Spiritu Sancto in utero B. M. V. conceptus, in stabulo inter jumenta nasci, et
in praesepio reclinari voluisti, exaudi quaesumus supplicationem nostram! Et sicut
nostris necessitatibus per jumenta subsidium tribuisti, ita tua benignissima miseri¬
cordia hoc stabulum bene+ dicere, et custodire digneris: ut nulla malitia daemonum,
aut iniquorum hominum in eo possit perdurare: sed virtute bene+dictionis hujus
sacerdotalis conteratur et procul effugetur. Qui vivis et regnas etc.

Aspergat aqua benedicta, dicens:

Benedictio Dei omnipotentis Pattris, et Fitlii et Spiritus + Sancti descendat su¬
per hoc stabulum, et maneat semper, Amen.

367