a) Igásmarhák, lovak, ökrök, juhok stb.
Benedictio armentorum, eguorum, boum, ovium etc.
V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V.
Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus
vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Deus pater domini nostri Jesu Christi, cujus verbo coeli firmati sunt, cui omnis
creatura deservit omnis potestas subjecta est, cujus audito nomine serpentes con¬
quiescunt, dracones fugiunt, viperae silent, scorpiones extinguuntur, reguli vin¬
cuntur, phalangia nihil noxium operantur, venenata non nocent, cunctaque ani¬
malia, licet ferocia terrentur: ad auxilium nostrum te imploramus. Tu ab hoc ar¬
mento omnes diaboli fraudes repelle, ferarum incursus amove, venena rescinde,
eumque ab omnibus infirmitatibus, adversitatibus et periculis libera. Dignare Do¬
mine per nomen sanctissimum dulcissimi filii tui per intercessionem B. V. Mariae,
matris ejus; per merita S. Antonii, omniumque electorum tuorum conservare hunc
gregem, expurgare ab omni adversariorum nequitia stabulum, salvificare pabulum,
foecunditatem ei tribuere, et tua efficacissima benedictione replere omnia, quae
usui hujus armenti adaptantur, et adaptanda erunt. Per eundem dominum, etc.
+ Sequentia sancti evangelii secundum Lucam.
R. Gloria tibi Domine.
In illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem, dicentes: transeamus usque
R. Laus tibi Christe.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Domine Deus rex coeli et terrae, verbum Patris, per quem omnia facta sustenta¬
tioni nostrae tradita sunt. Qui ut redimeres nos peccatores a faucibus inferni et
potestate diaboli, carnem nostram sumere decrevisti, et per Spiritum Sanctum in
utero B. V. Mariae conceptus, in caula inter jumenta nasci non es dedignatus, et
pannis involutus in praesepio reclinari voluisti; respice quaesumus humilitatem