OCR
V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. Exorcizo vos creaturas pulveris tormentarii, plumbi, ferri etc. per Deum vivum +, per Deum verum +, per Deum sanctum +, per sanctissimam trinitatem, Patrem +, Filium + et Spiritum + Sanctum, et per Deum, qui omnia creavit ex nihilo: qui expulit pravos angelos de coelo ad infernum. Per Jesum + Christum, filium ejus dominum nostrum, pro nobis de coelo descendentem, et hominem factum, passum, ac mortuum, judicem futurorum vivorum ac mortuorum: qui dabit praedestinatisregnum coelorum, reprobis autem gehennam aeternam. Et per omnia nomina sancta ipsius Dei vos conjuro +, exorcizo +, et per omnia supra dicta, ut sitis in defensionem nostram, et solutio omnium praestigiorum et superstitiosarum indurationum, corporis humani, maxime hostilis: ita, ut nihil omnino impedire valeat, quo minus per has creaturas Dei, inimici nostri et catholicae fidei hostes offendi ac penetrari possint; per eum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Ineffabilem clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter imploramus, ut sicut tu es unus in essentia, et trinus in personis, scilicet: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, ita bene+dicere per immensam clementiam et pietatem tuam digneris has creaturas tuas, pulveris tormentarii, plumbi et ferri, quatenus fiant omnibus christianis catholicis, ipsis ob justam defensionem utentibus, protectio perpetua, expulsio malignorum spirituum et praestigiorum; annihilatio quoque, et perpetua solutio omnium superstitiosarum indurationum et illusionum corporis humani; et solutio omnium maleficiorum; ita, ut quemcunque locum corporis humani, praecipue hostilis, tetigerit, nullus spiritus malignus, nulla superstitiosa protectio daemonis, nulla fascinatio, nullum maleficium magicum durare possit; neque ullo modo obstare, quo minus creaturae tuae, pulveris tormentarii, plumbi et ferri, tua immensa virtute ac potentia adjuvante fugiant, procul expellant, ac omnino annihilent omnes latentis insidias inimici, per signum sanctae crucis + domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, in saecula saeculorum. Amen. Hic legi poterit evangelium S. Joanni.”” In fine aspergantur aqua benedicta. 7 In principio erat Verbum... (Jn 1). 347