OCR Output

Pater Deus piissime
audi nos

Fili Deus dulcissime
exaudi nos

Spiritus Sancte Deus benignissime
miserere nobis

Christe audi nos
Christe audi nos

Kyrie eleison
Christe eleison
Kyrie eleison

Ora pro nobis sancte pater Benedicte
Ut digni efficiamur promissionibus Christi

Oremus

Excita quaesumus Domine in ecclesia tua spiritum, cui beatissimus pater noster
Benedictus abbas servivit, ut eodem nos repleti studeamus amare, quod amavit
et opere exercere, quod docuit. Deus, qui nos a saeculi vanitate conversos ad bra¬
vium supernae vocationis accendis, pectoribus nostris purificandis illabere et
gratiam nobis, qua in te perseveremus, infunde: ut protectionis tuae muniti prae¬
sidiis, quod te donante promisimus, impleamus et nostrae professionis executores
effecti, ad ea, quae per se verantibus in te promitere dignatus es, pertingamus. Per
Christum Dominum nostrum. Amen.

Lectio libri regum

Habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus et benedixit
Dominus Obededom omnem domum ejus, nuntiatumque est Regi David, quod
benedixisset Dominum Obededom et omnia ejus propter arcam Dei, dixitque David:
ibo et reducam arcam cum benedictione in domum meam. Lib. 2. Reg. cap. 6.

Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis,
Dei virtus. Domine fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me et

confundantur, quoniam tu adjuvisti me Domine et consolatus es me. Psal. 65.

Fecit Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo, quem cum percussi
respicerent, sanabantur. Nume. Cap. 21.

332