OCR Output

juramento firmato, omnia illa + irrito, annulo, destruo per potentiam Patris, qui
totum mundum creavit, + sapientiam Filii redemptoris, per bonitatem Spiritus
Sancti, qui totam legem adimplevit +, qui est, + erat, + venturus est, + Hel, +
Heloym, + Sother, + Emmanuel, + Sabaoth, + Agia, + Tetragrammaton, + Om¬
nipotens, + Agios, + Athanatos, + Sother, + Tetragrammaton, + Jehova, Alpha
et Omega, + principium et finis. Extinguatur ergo in creatura ista, et fugetur
omnis virtus diabolica per delationem sanctissimae crucis, invocationemque an¬
gelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum,
confessorum, virginum, nec non B. Virginis, et omnium in coelo regnantium
cum agno occiso ab origine mundi, et bene viventium in ecclesia sancta Dei.

Recedite ergo, et sicut sumus jecoris piscis combusti dictante Raphaele spiritum
a Sara fugavit; ita benedictiones istae expellant vos, ut non audeatis accedere, ad
hanc creaturam insignitam, signo sanctae crucis per milliaria centum: quia
mandatum meum non est meum, sed ejus, qui missus est a sinu Patris, ut opera
vestra destrueret, et in ara crucis destruxit, nobisque talem dedit potestatem ad
gloriam suam, et utilitatem fidelium, vobis imperandi, prout imperamus et
praecipimus, ut non audeatis accedere, per Christum dominum nostrum. Ecce +
crucem domini, fugite partes adversae, vicit leo de tribu Juda, radix David, alle¬
luja, alleluja. Amen. Fiat, Fiat.

Deinde super istam chartam pronuntietur sequens benedictio.

V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V.
Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Exorcizo te creatura chartae, quae in usum humani generis ad referandum etiam
magnalia de lege domini digna visa es, et per divinam voluntatem chartae conjugii
a Raphaele inter Tobiam et Saram celebrati, in quo etiam opere angelico diabolus
extitit victus per dominum Deum universi Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum,
qui extendit coelum sicut pellem, in qua coelestibus splendoribus quasi characte¬
ribus scribens, coelos facit suam gloriam ennarrare, ut bene+dicaris, et sancti+ficeris
ad omne opus diaboli destruendum, sive illud praesentiae sit, sive potentiae, sive
maleficii, ut quicunque te sacris verbis resperans, vel sacram rem concludentem
super se portaverit, ab omni infestatione diabolica liberetur, per eum, qui venturus
est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.

327