OCR
Pax domini nostri Jesu Christi +, virtus passionis ejus, et + signum sanctae + crucis, integritas B. M. Virginis +, benedictio sanctorum et electorum Dei, titulus salvatoris nostri in cruce I. N. R. I. sit triumphalis hodie, et quotidie inter me et inimicos meos visibiles et invisibiles contra omnia pericula animae et corporis mei omni tempore et loco, Amen. Gaudebo et exultabo in Deo Jesu meo, o Jesu, Jesu, esto mihi Jesus creator, comprehensor et judex universi. Benedictio S. Vincenti confessoris Super aegros manus imponent, et bene habebunt: Jesus Mariae filius, mundi salus et dominus, meritis B. Mariae Virginis, sanctorum angelorum, apostolorum, martyrum, confessorum, atque virginum sit tibi clemens et propitius, Amen. Dominus Jesus Christus apud te sit, ut te +defendat, intra te sit +, ut te conservet, ante te sit, ut te + deducat, post te sit, ut te + custodiat, super te sit, ut bene+dicat. Qui cum Patre et Spiritu Sancto in unitate perfecta vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen. Benedictio Dei omnipotentis Pa+tris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti descendat super te, et maneat semper tecum, Amen. Ad cognoscendum si aliquis vexetur a spiritibus immundis In nomine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti, Amen. Hel +, Heloym +, Sother +, Emmanuel +, Sabaoth +, Agia +, Tetragrammaton +, Agios +, Otheos +, Ischyrios +, Athanatos +, Jehova +, Ya +, Adonay +, Saday +, Homusion +, Messias +, Esereheye +, Increatus Pater +, Increatus Filius +, Increatus Spiritus Sanctus +, Jesus + Christus vincit +, Christus regnat +, Christus imperat +, si diabolus ligavit, vel tentavit te N. suo effectu, per sua opera, Christus filius Dei vivi, per suam misericordiam liberet te ab omnibus spiritibus immundis, qui venit de coelo, et incarnatus est in utero Beatissimae Virginis Mariae causa humanae salutis, et ejiciendi diabolum, et omnem malignum spiritum a te in profundum inferni, et abyssi. Ecce crucem + domini, fugite partes adversae, vicit leo de tribu Juda, radix David, alleluja, alleluja, alleluja. 325