OCR Output

Pax domini nostri Jesu Christi +, virtus passionis ejus, et + signum sanctae +
crucis, integritas B. M. Virginis +, benedictio sanctorum et electorum Dei, titulus
salvatoris nostri in cruce I. N. R. I. sit triumphalis hodie, et quotidie inter me et
inimicos meos visibiles et invisibiles contra omnia pericula animae et corporis
mei omni tempore et loco, Amen.

Gaudebo et exultabo in Deo Jesu meo, o Jesu, Jesu, esto mihi Jesus creator,
comprehensor et judex universi.

Benedictio S. Vincenti confessoris

Super aegros manus imponent, et bene habebunt: Jesus Mariae filius, mundi salus
et dominus, meritis B. Mariae Virginis, sanctorum angelorum, apostolorum,
martyrum, confessorum, atque virginum sit tibi clemens et propitius, Amen.

Dominus Jesus Christus apud te sit, ut te +defendat, intra te sit +, ut te conservet,
ante te sit, ut te + deducat, post te sit, ut te + custodiat, super te sit, ut bene+dicat.
Qui cum Patre et Spiritu Sancto in unitate perfecta vivit et regnat in saecula
saeculorum, Amen.

Benedictio Dei omnipotentis Pa+tris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti descendat
super te, et maneat semper tecum, Amen.

Ad cognoscendum si aliquis vexetur a spiritibus immundis

In nomine Pa+tris, et Fi+lii, et Spiritus + Sancti, Amen. Hel +, Heloym +, Sother
+, Emmanuel +, Sabaoth +, Agia +, Tetragrammaton +, Agios +, Otheos +,
Ischyrios +, Athanatos +, Jehova +, Ya +, Adonay +, Saday +, Homusion +,
Messias +, Esereheye +, Increatus Pater +, Increatus Filius +, Increatus Spiritus
Sanctus +, Jesus + Christus vincit +, Christus regnat +, Christus imperat +, si
diabolus ligavit, vel tentavit te N. suo effectu, per sua opera, Christus filius Dei
vivi, per suam misericordiam liberet te ab omnibus spiritibus immundis, qui venit
de coelo, et incarnatus est in utero Beatissimae Virginis Mariae causa humanae
salutis, et ejiciendi diabolum, et omnem malignum spiritum a te in profundum
inferni, et abyssi. Ecce crucem + domini, fugite partes adversae, vicit leo de tribu
Juda, radix David, alleluja, alleluja, alleluja.

325