Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram.
Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo.
Bene+dic Domine creaturam istam pomorum, ut sit remedium salutare generi
humano; et praesta, per invocationem sancti nominis tui, et intercessionem
Sancti Blasii martyris tui, ut quicumque ex eis sumserint, salutem animae et
corporis suscipiant sanitatem. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen.
Omnipotens mitissime Deus, qui omnium mundi rerum diversitatem solo verbo
creasti; et ad hominum reformationem illud idem Verbum, per quod facta sunt
omnia, incarnari voluisti; et qui magnus es et immensus, terribilis, atque lauda¬
bilis, et faciens mirabilia; pro cujus fidei confessione, gloriosus martyr et pontifex
Blasius, diversorum tormentorum genera non pavescens, martyrii palmam feli¬
citer est adeptus; quique eidem, inter ceteras gratias, hanc praerogativam con¬
tuisti, ut ejus intercessione, gutturis morbos, cum saluti nostrae expediens fuerit,
tua virtute curares: majestatem tuam suppliciter exoramus, ut non inspectis
nostris reatibus, sed ejus meritis et precibus, hanc creaturam pomorum bene+
dicere et sanctitficare tua innumerabili pietate digneris, tuam gratiam infunden¬
do; ut omnes, qui ex eis bona fide gustaverint, quocumque morbo se gravatos
senserint, liberentur, et in ecclesia tua sancta, sani et hilares tibi gratiarum refe¬
rant actiones, et laudent nomen tuum gloriosum, quod est benedictum in saecula
saeculorum. Resp. Amen.
Postea aspergantur aqua benedicta.
c) Az új szőlő megáldása Urunk színeváltozása ünnepén
Benedictio novae uvae in festo transfigurationis domini
Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram.
Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo.