OCR
et nos rogamus te Domine, ut per auxilium misericordiae tuae benetdictionem tuam super haec diversi generis semina, quae a fidelibus tuis nobis ministris tuis benedicenda ante conspectum tuum, in templo sancto tuo hodierna die praesentata sunt, proferre digneris: ut virtute bene+dictionis tuae germinent, crescent, multiplicentur, et ad optatam maturitatem perveniant. Da quaeso Domine, ut eadem grando non subruat, nec turbo subvertat, nec inundatio exterminet, nec mala bestia consumat: sed propter misericordiam tuam ad usum nostrum salva permaneant. Per dominum nostrum etc. R. Amen. Oremus Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui proprio ore tuo dicere dignatus es: Pater meus agricola est; atque temetipsum homini seminatori comparere voluisti, adesto propitius precibus nostris, et super haec diversi generis semina, atque super omnes alias segetes, quibus haec commixta fuerint, nec non et super agros, super quos haec fuerint seminata, largam tuam bene+dictionem infunde; atque ab eis omne nocumentum bestiarum et reptilium, gratia tuae defensionis clementer averte, ut omnis fructus ex his seminibus natus tua benedictione repleatur, et in horrea sine damno et impedimento congregentur. Qui vivis et regnas etc. Benedictio Dei omnipotentis, Patris +, et Filii +, et Spiritus + Sancti, descendat super haec semina, et maneat semper. R. Amen. Asperguntur aqua benedicta, et cum aliis seminibus, quae seminabuntur, commiscentur. 270