OCR Output

et nos rogamus te Domine, ut per auxilium misericordiae tuae benetdictionem
tuam super haec diversi generis semina, quae a fidelibus tuis nobis ministris tuis
benedicenda ante conspectum tuum, in templo sancto tuo hodierna die praesen¬
tata sunt, proferre digneris: ut virtute bene+dictionis tuae germinent, crescent,
multiplicentur, et ad optatam maturitatem perveniant. Da quaeso Domine, ut
eadem grando non subruat, nec turbo subvertat, nec inundatio exterminet, nec
mala bestia consumat: sed propter misericordiam tuam ad usum nostrum salva
permaneant. Per dominum nostrum etc. R. Amen.

Oremus

Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui proprio ore tuo dicere dignatus es: Pater
meus agricola est; atque temetipsum homini seminatori comparere voluisti, ades¬
to propitius precibus nostris, et super haec diversi generis semina, atque super
omnes alias segetes, quibus haec commixta fuerint, nec non et super agros, super
quos haec fuerint seminata, largam tuam bene+dictionem infunde; atque ab eis
omne nocumentum bestiarum et reptilium, gratia tuae defensionis clementer
averte, ut omnis fructus ex his seminibus natus tua benedictione repleatur, et in
horrea sine damno et impedimento congregentur. Qui vivis et regnas etc.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris +, et Filii +, et Spiritus + Sancti, descendat
super haec semina, et maneat semper. R. Amen.

Asperguntur aqua benedicta, et cum aliis seminibus, quae seminabuntur, com¬
miscentur.

270