OCR Output

Laudabilis consuetudo est in pluribus regionibus et diaecesibus, ut dominica
prima septembris afferat unusquisque agricolarum modicum frumenti seminandi,
quod sacerdos ante sacrum indutus alba et stola benedicit hoc modo:

V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V.
Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus

vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Psalmus [125.] In convertendo dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut
consolati [...]

Lectio libri Levitici c. 26.
In diebus illis, dixit dominus ad Moysem: loquere filiis Israel, et dices ad eos: si in
praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, dabo vobis pluvias

temporibus suis [...]

V. Mane semina semen tuum: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud: et si
utrumque simul, melius erit.

V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Sequentia sancti evangelii secundum Marcum.
R. Gloria tibi Domine.

In illo tempore: dixit Jesus discipulis suis. Simile est regnum coelorum, quemad¬
modum si homo jaciat sementem in terram |...]

R. Laus tibi Christe.

Per evangelica dicta sint haec semina bene+dicta.

V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, te suppliciter rogamus ac peti¬
mus, ut hos fructus segetum serenis oculis, hilarique vultu aspicere, et tua dextra
sancta bene+dicere digneris. Et sicut testatus es Moysi famulo tuo in deserto,

dicens: Dic filiis Israel, cum ingressi fueritis terram promissionis, quam ego dabo
vobis, afferetis primatias frugum vestrarum sacerdotibus, et erunt benedictae. Sic

269