OCR Output

V. Seguentia sancti evangelii secundum Joannem. Resp. Gloria tibi Domine.
Joan. 2. In illo tempore: nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae [...]
Quo finito sic concludatur:

Per istos sermones sancti evangelii, benet+dicat dominus noster Jesus Christus
hanc creaturam vini.

Vers. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Resp. Qui fecit caelum et terram.
Deinde delegatur

Psalmus 22. Dominus regit me, et nihil mihi deerit [...]
Gloria Patri. Sicut erat etc.
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster etc.

Vers. Et ne nos inducas in tentationem. Resp. Sed libera nos a malo. Vers. Salvos
fac servos tuos. Resp. Deus meus sperantes in te. Vers. Et si quid nocivum biberint.
Resp. Non eis nocebit. Vers. Gustate et videte, quoniam suavis est dominus.
Resp. Beatus vir, qui sperat in eo. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp.
Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu
tuo.

Oremus

Deus, et pater domini nostri Jesu Christi, cujus verbo caeli firmati sunt, cui omnis
creatura deservit, et omnis potestas subjecta est, et quem metuit et expavescit:
nos te ad auxilium nostrum invocamus, cujus audito nomine serpens conquiescit,
draco fugit, vipera silet, scorpio extinguitur, regulus vincitur, et omnia venenata
ac noxia animalia terrentur: tu extingue omnes diabolicas fraudes, et omnes
humano generi adversantes nequitias; et hunc potum, per intercessionem
beatissimae Virginis Mariae, et beati Joannis apostoli et evangelistae, et omnium
sanctorum tuorum, tua virtute bene+dic; et omnes ex eo gustantes, ab omni
malo custodias, et ad regnum gloriae tuae perducas. Per eumdem Christum
dominum nostrum. Resp. Amen.

247