OCR Output

Oremus

Domine Jesu Christe, rex coeli et terrae, verbum patris, per quod facta sunt
omnia: qui, ut redimeres nos a faucibus inferni, carnem nostram sumere decrevisti,
et per Spiritum Sanctum in utero B. M. V. conceptus, in stabulo inter jumenta
nasci et pannis involutus in praesepio reclinari voluisti. Respice quaesumus hu¬
militatem nostram, et exaudi supplicationem nostram; et sicut nostris laboribus,
atque necessitatibus, per jumenta subveniendum tribuisti: ita tua benignissima
misericordia hoc stabulum et pecora bene+dicere et custodire digneris: ut nulla
malitia daemonum aut iniquorum hominum in eo possit perdurare, sed virtute
bene+dictionis hujus sacerdotalis conteratur, et procul effugetur. Qui vivis etc.

b) Beszennyezett istálló

[az a) szertartás szerves folytatása, önálló cím nélkül]
FT 1739, 92—93.

Si stabulum sit infectum, addatur seguens exorcismus:

Exorcizo te, daemon maledicte, immunde et maligne spiritus, quicunque stabulum
istud et animalia ista, utpote Dei vivi ac ceri creaturas affligere et vexare prae¬
sumis; et adjuro te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum,
ut exeas et recedas ex hoc loco, seu stabulo; nec unquam huc reverti praesumas,
neque hic aut alibi existentibus jumentis damnum aut pavorem immittas, aut
quodcunque maleficium in detrimentum vitae, sanitatis et utilitatis illorum infe¬
ras. Per eum, qui te in patibulo crucis vicit, et arma, in quibus confidebas, abstulit,
spoliaque distribuit; quique statuto tempore venturus est judicare vivos et mor
tuos, et saeculum per ignem.

Et benedictio Dei omnipotentis, Pattris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti, descendat
super hoc stabulum et omnia animalia, et maneat semper. R. Amen.

Aspergantur aqua benedicta.

Nota: si solum stabulum benedicendum est, omittantur in orationibus et bene¬
dictionibus pecora.

221