OCR
áldástípust, azzal a különbséggel, hogy az itt közölt benedikción kívül még egy, valamivel hosszabb imádságot beillesztett a ceremóniába, amely távolabbról ugyan, de rokonságot mutat az a) szertartás könyörgésével." a) Ágy(nemű) Benedictio thori AD 1774, 180-181. V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Domine sancte pater, qui castigando nos salvas, deprecor majestatem tuam super hanc domum, et super omnia, quae sunt in ea, et super has plummas. Quae omnia benedico +, purifico +, exorciso +, atque sanctifico per nomen sanctum tuum, et servi tui Antonii Paduani, quem deprecor, ut sit in nostro auxilio, et omnium creaturarum: sic et tu Domine bene+dicere et sanctificare digneris hunc lectum, domum et omnia, quae sunt in ea, et has plummas, ut quisquis et praecipue haec creatura N. super has plummas et lectum prostrata fuerit, dormiat, et suam benedictionem recipiat et secura quiescat; imo omnis spiritus immundus, omne phantasma, omne maleficium, vel factura, ligatura, signatura, et omne opus quomodolibet diabolicum, in lectum, vel plummas has, vel domum factum destruatur, annihiletur, exterminetur, dissipetur, expellatur, elongetur, quantum est elongatum coelum a terra, lux a tenebris, nec amplius revertatur; et ego N. sacerdos Dei destruo, et exstirpo, et annihilo, ut non revertatur, et spiritus maledictus thorum, domum, et tuas creaturas violare volentes contero, et disperdo; et tan8 : ; . * „Domine sancte pater omnipotens, majestatem tuam deprecamur super hunc thalamum, quem in nomine sancto tuo exorcizo, purifico, bene+dico: ut quicunque super eum ad requiescendum decubuerit, tuam sanctam benedictionem recipiant, et secure quiescant. Precor etiam te Domine per Jesum Christum, filium tuum, ut nullus spiritus imundus, nullum phantasma, maleficium, nulla ligatura et signatura, nullumque opus diablicum super lectum et plumas has cadere queat: sed statim per tuam omnipotentiam destruatur, dissipetur, annihiletur. Nam et ego sacerdos tuus in nomine tuo omnia illa de+struo, ex+tirpo, et annit+hilo; tu autem Domine multiplica tuas sanctas bene+dictiones super hunc lectum, et omnes dormituros in eo, ut tibi fideliter famulentur, et nullis tentationibus a te separentur. Per Christum etc. Amen” — FT 1739, 86-87. 218