OCR Output

áldástípust, azzal a különbséggel, hogy az itt közölt benedikción kívül még egy,
valamivel hosszabb imádságot beillesztett a ceremóniába, amely távolabbról ugyan,
de rokonságot mutat az a) szertartás könyörgésével."

a) Ágy(nemű)

Benedictio thori

AD 1774, 180-181.

V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V.
Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus
vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

Domine sancte pater, qui castigando nos salvas, deprecor majestatem tuam super
hanc domum, et super omnia, quae sunt in ea, et super has plummas. Quae om¬
nia benedico +, purifico +, exorciso +, atque sanctifico per nomen sanctum tuum,
et servi tui Antonii Paduani, quem deprecor, ut sit in nostro auxilio, et omnium
creaturarum: sic et tu Domine bene+dicere et sanctificare digneris hunc lectum,
domum et omnia, quae sunt in ea, et has plummas, ut quisquis et praecipue haec
creatura N. super has plummas et lectum prostrata fuerit, dormiat, et suam bene¬
dictionem recipiat et secura quiescat; imo omnis spiritus immundus, omne phan¬
tasma, omne maleficium, vel factura, ligatura, signatura, et omne opus quomodo¬
libet diabolicum, in lectum, vel plummas has, vel domum factum destruatur,
annihiletur, exterminetur, dissipetur, expellatur, elongetur, quantum est elon¬
gatum coelum a terra, lux a tenebris, nec amplius revertatur; et ego N. sacerdos
Dei destruo, et exstirpo, et annihilo, ut non revertatur, et spiritus maledictus
thorum, domum, et tuas creaturas violare volentes contero, et disperdo; et tan¬

8 : ; .
* „Domine sancte pater omnipotens, majestatem tuam deprecamur super hunc thala¬

mum, quem in nomine sancto tuo exorcizo, purifico, bene+dico: ut quicunque super
eum ad requiescendum decubuerit, tuam sanctam benedictionem recipiant, et secure
quiescant. Precor etiam te Domine per Jesum Christum, filium tuum, ut nullus spiritus
imundus, nullum phantasma, maleficium, nulla ligatura et signatura, nullumque opus
diablicum super lectum et plumas has cadere queat: sed statim per tuam omnipoten¬
tiam destruatur, dissipetur, annihiletur. Nam et ego sacerdos tuus in nomine tuo om¬
nia illa de+struo, ex+tirpo, et annit+hilo; tu autem Domine multiplica tuas sanctas be¬
ne+dictiones super hunc lectum, et omnes dormituros in eo, ut tibi fideliter famulentur,
et nullis tentationibus a te separentur. Per Christum etc. Amen” — FT 1739, 86-87.

218