OCR
b) A rontástárgyak elégetésére Benedictio ignis ad comburenda instrumenta maleficialia SAB 1697, ff. 40r—41r. V. Adjutorium nostrum in nomine Domini R. Qui fecit coelum et terram V. Dominus vobiscum R. Et cum spiritu tuo Oremus Bene+dicat te creatura ignis, qui creavit te, qui famulo suo Moysi apparuit in igne flammae rubi, qui in columna ignis per noctis tenebras suum populum antecessit in desertum, qui judicaturus orbem, te judicis faciem praeire jubebit; qui te suae justitiae instrumentum in spiritus contumaces delegit, ut qui tres pueros majestatis suae cultores in te servavit illaesos, etiam per te excruciet et explodat omnes spiritus apostaticos. Bene+dico te et exor+cizo atque con+juro te creatura ignis, et per illum, qui facit orbem tremere, et qui omnia potest, ut adversus infernales praedones sis mihi adjutorium, eos in virtute Dei et domini nostri Jesu Christi affligens, excrucians et exurens plus centuplo, quam gehena sulphurea, ut abs te sentiant poenas importabiles, quae per singula momenta suae protervae obstinationis suscipiant incrementa. Per eum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen. Oremus O Adonay magne et admirabilis, qui universa de nihilo tua potenti virtute creasti, et qui hujus mundi corporeis elementis tantam adeo potes communicate virtutem, ut non solum invisibiles spiritus pro sua temeritate perpetuo excrucient, verum etiam ut possint rerum transmutare naturas: obsecramus humiliter tuam omnipotentem pietatem, ut huic tuae creaturae eam virtutem conferre tuam benignitate digneris, quae malignis spiritibus non solum infernalium poenarum amaram recordationem efficiat, verum etiam eos pro sua in te, et in nos ministros tuos contumacia excruciet, exterminet, et expellat. Per dominum nostrum Jesum Christum etc. Amen. 172