OCR
tuum, gui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Exorcismus aguae Exorcizo te creatura aquae, per Deum vivum +, per Deum verum +, per Deum sanctum +, per Deum, qui te in principio, verbo separavit ab arida, cujus super te spiritus ferebatur, qui te de paradiso manare jussit, hic manu aquam dividat, et deinde de ea effundat extra marginem fontis versus quatuor orbis partes, prosequens: et in quatuor fluminibus totam terram rigare praecepit; qui te in deserto amaram per lignum dulcem fecit atque potabilem; qui te de petra produxit, ut populum, quem ex Aegypto liberaverat, siti fatigatum recrearet. Exorcizo te et per Jesum Christum filium ejus unicum, dominum nostrum, qui te in Cana Galilaeae signo admirabili sua potentia convertit in vinum; qui super te pedibus ambulavit, et a Joanne in Jordane in te baptizatus est; qui te una cum sanguine de latere suo produxit, et discipulis suis jussit, ut credentes baptizarent in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomina Patris, et Filii et Spiritus Sancti; ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta, aqua, quae lavat sordes, et mundat peccata. Tibi igitur praecipio omnis spiritus immunde, omne phantasma, omne mendacium, eradicare et effugare ab hac creatura aquae, ut qui in ipsa baptizandi erunt, fiat eis fons aquae salientis in vitam aeternam, regenerans eos Deo Patri et Filio, et Spiritui Sancto: in nomine ejusdem domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Resp. Amen. Oremus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, aquarum spiritualium sanctificator, te supliciter deprecamur, ut ad hoc ministerium humilitatis nostrae respicere digneris, et super has aquas abluendis et purificandis hominibus praeparatas, angelum sanctitatis emittas, quo peccatis vitae prioris ablutis, reatuque deterso, purum Sancto Spiritui habitaculum regenerati effici mereantur. Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Resp. Amen. Tunc sufflet ter in aquam, versus tres partes, secundum hanc figuram W, deinde imponit incensum in thuribulo, et fontem incensat. Postea infundens de oleo catechumenorum in aquam in modum crucis, clara voce dicit: 150