OCR
ingenio tuo, semper ad officium parato scribi talia, sed ex operis ipsius merito crederetur. Tu perge nihilominus ornare isto pacto me, vel immerentem. Non minus enim plerunque delectat falsa quam vera laus, sicuti gratius accidit fere quod dono datur, quam quod ex debito. Vale. Florentiae, XVII Kalendas Februarias MCCCCLXXXVIIII XIII. Angelus Politianus Andreae Magnanimo suo s. d. 1. Efflagitari scribis istic ab iis qui libros excudunt formis Herodianum meum (meum enim iure appello, quem quasi Latinitate donaverim). Tum rogas codicem tibi ipsum tum remittam aliquando nostra (quod illos cupere ais) manu emendatum. Remitto, sed (ut verum fatear) leniter potius quam severe castigatum, sic autem ut nostra errata plura in eo quam librarii deprehendas. 2. Crediderim tamen stilo ipsi certe meo, hoc est interpretis, plus aliquanto veniae deberi quam auctoris, quoniam meliuscule respondent fere quae scribas, ubi sit liber quasi cursus, quam quae vertas, ubi nihil extra praescriptum. Accedit et illud, quod hoc mihi munus interpretandi quasi levioris operae fuit, utpote qui diebus pauculis dictaverim sic deambulans. Itaque tantum abest ut mihi inde laudem petam, ut etiam abunde pulchrum fore putem si vitavero graviorem culpam. Quare cum amicis reliquis, tum tibi in primis omnem huius operis defensionem non remitto solum, sed etiam prope interdico, vosque integros ad alia reservo, quae post edentur. 3. Sed quanquam plurimi sunt apud vos qui mihi etiam plus nimio favent, unus tamen es tu, Andrea Magnanime, cognomento isto tuo gentilicio dignissime, quem equidem faciam plurimi, cum quod, ex bonis ortus, et opibus flores et honoribus, tum vel maxime quod ingenio es elegantissimo, moribus suavissimus, gratia pene quadam (quicquid agis, quicquid loqueris, immo etiam si nihil agis nihilque loqueris) singulari, ac vultu denique ipso (quod dicitur) homines devincis. Itaque nihil quenquam metuo ubi tu mihi studeas. Nunquam enim male de Politiano sentiet qui placere eum Magnanimo intelleget. 265