OCR
ay tanárának, Lorenzo Lippinek (1442 k. — 1485) a Marcus Aurelius korában élt anazarbosi Oppianos Halieutica |A halfogäs müveszete] cimü tanköltemenyeből görögből latinra készített fordítását. Ezt a köszöntőjét belefoglalták a mű editio princepsébe is (Colle di Val d" Elsa, Bono Gallo, 1478). FG 40 —,—— IX. Angelus Politianus Philippo Posco s. d. 1. Gratum fecisti, quod epistolam, quod versiculos misisti. Quaeris quid sentiam. Breve faciam. Recti sunt, festivi, arguti, pleni sensibus et aculeis. Dicerem consummatos, nisi non cum saeculo hoc illos, sed cum vetustate committerem. 2. Quod autem rogas cur ego has particulas ‘quodquod’ et ‘adque’ per ‘d’ potius quam per ‘t’ literas notem, facile responsum. Ac ne te aut circunduci aut etiam falli putes, pauculos testes, neque eos tibi non domesticos, citabo. Est in atrio Capitolino, ad sinistram, opinor, aenei Herculis haud ita pridem inventi, marmur quoddam, vetustis ac iam pene exoletis incisum versiculis, quorum initium est, ‘Hercules invicte. In eo hoc quoque legitur: ‘administrandum quodannis.’ Adstipulatur etiam huic scripturae ille codex antiquissimus Vergilianus, qui istic in intima palatina bibliotheca adservatur, maiusculis characteribus exaratus, de quo paucula mecum recognas licet ex Bucolicis modo et Georgicis, ne totum tibi sit volumen explicandum. ‘Pocula, inquit, ‘bina novo spumante lacte quodannis.’ Et paulo post, ‘Ut Baccho Cererique tibi sic vota quodannis.’ Et rursum, ‘Degenerare tamen ni vis humana quodannis.’ Item, ‘Nanque omne quodannis terque quaterque solum scindendum. Sed et illud ‘adque’ pari ratione notatur. Neque te moveat quod in ponte illo Anienis a Narse constructo deprehendas aliter, ‘Atque interruptum continuatur iter, 255