OCR
Sed ei retro guogue gradiuntur, guod neguaguam in Luna usu venit, utpote cuius in contrarium feratur epiciclus.!f Ita et coniunctionum et recessuum et latitudinum ratio in singulis manifesta. Est praeterea limbus alius, signiferi instar, sex illos quos dixi planetarum orbiculos superne secans, unde et orientium gradus signorum et dierum spatia, hoc est quota Sol hora exoriator, apparet. A quibus singuli planetae orbiculis deferuntur, ei vicissim, interdiu quidem ad orientem, noctu vero ad occasum, commeant. Contra, orbis ipse amplissimus, noctu ad orientem, interdiu ad occidentem, quatuor et viginti horarum spatio, planetas torquet. 3. Quae scilicet omnia cum caelo congruere ipso et ratio convincit et peritissimus quisque consentit. Nec est quod mireris incredibilia haec videri permultis, quippe (ut est apud quendam) tarda solet magnis rebus inesse fides. Vix ipsi, inquam, oculis credimus, cum haec cottidie intueamur. Atque adeo cum legerem aliquando tale quiddam fabricatum Archimedem Syracusanum, vacillabat etiam in tanto auctore fides, quam plane hic noster absolvit. 4, Et ipso quidem opere laus omnis inferior est, neque enim aliter laudari pro dignitate potest, nisi ut omnem illi laudem esse imparem fateamur. Ipsum certe artificem dubium est morumne et probitatis, candorisque et sanctitatis, an ingenii magis causa admiremut, sic ut et caelitus demissum et in caelo ipso caelum didicisse existimemus. Vale. Faesulis, VI Idus Augustas MCCCCLXX XIII 16 „.epiciclus. Butler kiadäsäban helytelenül: epicic/ios. Poliziano: Letters, 272. 251