OCR
fortasse etiam vobis invidistis! Etenim ego ne postea guidem laetitiam indicii toto persensi pectore, cum sub articulo uno temporis mihi vos pene prius abstulistis guam obtuleratis. Nam, etsi animus omnino inclinabat eodem, vix tamen credere audebam vos esse, bona fide, gui videlicet eratis (nec enim vel ab eis me antea potuisse vel tum quoque non iterum posse falli existimabam qui se nuper fefellisse confitebantur), ut ne illud quidem tantillum voluptatis liberum sincerumque mihi et ab omni vacuum suspitione reliqueritis. Ut enim pisces atque aves, decepti semel, caeteros etiam cibos, illi hamatos, hae viscatos credunt, sic ab impostura nuper vestra quod etiam merum sincerumque fuit esse id omne tamen dilutum mihi atque incrustatum penitus videbatur. 2. Fecit istuc ipsum olim in me Picus, verum longe ille mitius, nam cum me rusticantem temporarius versipellis adivisset, ac sibi ludos paulisper de amico cepisset, et de se quid sentirem callide, quasi alienus, explorasset, mox tamen, ubi lusit satis, ultro se mihi ridens patefecit, ut omni prorsus erepta nube frui iam liberrime suavissime iuvenis praesentia, dulcissimoque colloquio licuerit et veras audire et reddere voces. 3. Vos, contra, immodici, nisi me fortuna revertentem vestra ipsorum causa rure in urbem pene dixerim fugientibus in ipso limine obiecisset, taciti (quod adhuc abominor), taciti ambo et ignorati mihi, tum pro Venetis Vicentini, pro Pizamanis et Grimanis nescioqui Porticenses discesseratis. Sed enim querelae conticescant, serae iam et nihil profuturae, licitumque amicis fuerit ludere aliquando ex suo commodo amicos, sicuti carissimos homines etiam interdum numina solent, quod viri quidam sapientissimi prodiderunt. 4. Venio nunc ad epistolas tuas elegantissimas, quas mihi et Pico Lactantius noster diligentissimus reddidit, hoc est, utranque utrique. Nam quod in hoc genere alteri datur, utrique profecto datur. Et quidem videris in eis mihi vel ob hoc ipsum nervos omneis tuae contendisse humanitatis, ut quod peccaveras antea te nobis coram diffingens, nunc absens eundem refingens pulcherrima vicissitudine redimeres. Etenim sic in literis ipsis amor humanitasque tua et suavitas ingenii nativa quaedam vivit, spirat, exhibetque se ut non (quod solitum est) in atramento, sed in penitissimis praecordiis intinxisse nobis scriptorium calamum videaris. Ita, quod ait Syracosius poeta, si quid nos antea momordisti, nunc innoxium repetita etiam utilitate reddidisti. 5. Nam quod breviores fuerint epistolae, dolemus quidem, sed eas arte longissimas, hoc est a capite crebro repetentes, facere didicimus. Sunt autem adhuc apud me literae quoque aliae tuae, neque non simul et Gri243