OCR
mendat. Mihi vero etiam (ut fatear) crescere in ipso pulpito, nec supra sui modo sed omnino supra hominis mensuram, saepe est visus. Ac dum sic omnia guasi singula contemplor, cessit miraculo iudicium. 3. Putabam fore tamen ut, consumpta postmodum novitate, minus in dies caperet. Caeterum contra accidit. Idem enim postridie quasi alius audiebatur, sed illo ipso melior qui pridie visus est optimus. Nec tu illud corpusculum contempseris. Invictum, infatigabile est, ut non aliunde magis reparare vires quam de laboribus ipsis videatur. Quis inde autem tantum vocis, tantum spiritus, tantum virium ac laterum speraret? 4. Adde quod et rusticatus quandoque sum domique cum ipso familiarius egi. Et quidem nihil vidi placidius, nihil tamen etiam cautius. Non eius absterret severitas, non item corrumpit facilitas. Alii, cum se magistros ecclesiarum profitentur, credunt sibi ius esse in homines vitae et necis. Itaque sic intemperanter potestate abutuntur ut nunquam supercilium, nunquam paedagogi vultum et verba illa tetrica deponant. 5. Hic autem noster sic modum tenere didicit ut in ipso tantum pulpito censuram exerceat; cum descendit invicem, civilitas excipiat. Quare sic a me, sic a Pico item Mirandula meo (bone Deus, quo viro!) frequenter aditur, ut nullo magis quam sermone illius et consuetudine tristitiam literati laboris discutiamus. Nam Laurentius ipse Medices, elegans ingeniorum spectator, quantum homini tribuat non modo substructo protinus insigni cenobio ostendit, sed multo etiam magis assiduitate quadam cultuque, sic ut unam cum illo ambulatiunculam omnibus ferme vitae urbane discursibus anteponat. 6. Itaque te quoque hortor inspicias hominem, si potes, et explores, etiam de proximo. Laudabis et hic Politiani tui iudicium. Nec illi molestus unquam venies; nescit offendi. Non enim is est qui lucem refugiat et oculos, puto, quia bona conscientia testibus omnino gaudet, quamvis utique non desideret. Vale. XI Calendas Apriles MCCCCLXXXVIIIT 239