OCR
siti ut, maiorem meritis de me opinionem tuam apud illum testatus, plus pignoris (guod aiunt) deposueris guam mea pecunia possit redimi. Unde statim legendum misit guod (pace tua) falso praedicabas. In mea itidem epistola demonstrasti illum esse dignum guem veneremur, cumulata optimarum artium laude. Eguidem institueram ad eum guod scripseras deferre. Sed mei ingenii remissa natura, guasi perendinandi ius usurpans, spatium dedi homini praestantissimo, ut istiusmodi verecundia me conspergeret, guam longe tamen aeguiore animo fero guam testimonium tuum, guod magnis verbis, nullo alioguin ad veritatem confinio pertinentibus, ita confercis ut nihil potius agere coneris guam ut inter dulce resonantes tibias carmen aliguod demeruisse videar. 2. Eguidem prolutos digitos me habere non sentio, guibus mysterium philosophiae ab istis sanctissime ac penitus tractatum contingere liceat. Profanus sum, et procul limen adoro. Satis est tale arcanum inter eorum manus versari quos idoneos perspeximus ad restituenda humana et divina animorum exercitamenta, quae paulo ante ex disciplinis ‘displicinae’ censebantur, congesta barbarice terra in oculos miserae et toto orbe in unam sepulturam redactae philosophiae. Mihi certe in partem felicitatis tribuo quod hoc saeculo nasci contigit, in quo velut e coelo delapsi homines expultricem immunditiarum curam literis adhibentes effecerunt ut, ubi picus, phoenix et id avium genus auspicatissimum est, obstrepere anser amplius non debeat. 3. Licuit Hermolaum de facie cognoscere, licuit eum disserentem audire de fato, de fortuna, de casu. Quae res, ut populari captu difficilis est, et in primis a Peripateticis operose tractata, ita ab eo reddebatur perspicua ut omnem illam caelestium causarum seriem, velut catenam quandam, ante oculos ponere videretur. Saepe ad pacem, saepe ad gratiam, in quae templa uterque nostrum divinae rei causa pergebat, convenimus. Mira in eo comitas, lepor multus. Totam mentem ad afflatum divinum refert cuidam terrestri numini similis. 4. Cum Hieronymo nondum frequens congressus, quoniam etsi cultura literarum in eo eminentium plurimum invitat ut ei fiam quam familiarissimus, quod tam facile futurum perspicio quam cum viro in of201