OCR
XX. Jacobus Antiquarius Angelo Politiano suo s. d. 1. Scripsi ad te optima fide, sciens fore ut literae meae pari candore animi acciperentur. Quod factum non muto, et ita contigisse sicut optabam valde laetor. Supervacua est in Domitium excusatio, in quem omnes (sic enim dixerim) vehellas utilitate publica discentium a te susceptas fuisse arbitror. Neque eas a me vel minimo verbo repunctas esse velim, vel notatas contraria censura. Sed optassem, quod amplius opere edito liberum non est, temperatum esse frequentius a persona, dum rem incesseres. Utcunque tamen id studium susceperis, more optimi agricolae, quicquid sentium occurebat sulcis tuis penitus cum radicibus extirpatum iri te voluisse non dubito. Nec vetus adhiberi exemplum oportuit, ubi negocium praesens non caret laude. Equidem scriptis tuis deesse id tantum sentio, quod priscam aetatem non vixeris, cum qua memoriam omnium saeculorum consecutus esse videris industriae ac laboris similitudine. Hoc testimonium qui non dederint, infelici nothi sunt Musarum partu et adulterino. 2. Noli igitur longi incubatus fetura nos in expectatione macerare, sed accepto etiam in tui nominis securitatem sponsore Pico, cuius tota vita gloriarum plena est, a quo in amicorum gregem per te receptum iri omnibus votis expeto, cuius vestigia semper adoro, quicquid ex altilium cohorte domi nascitur, spectandum, legendum, ediscendum emittas, detenturus eos omnis in fidibus tuis, qui aliquo virtutum simulacro aut harmonia ducuntur. 3. Vale. Chalcus tibi salutem dicit. Tuus est. Et Antiquarius tuus est. Uterque velut dexterae tuae digitus haberi cupit. Mediolani, quinto Idus Decembris MCCCCLXXXVIII XXI. Jacobus Antiquarius Angelo Politiano s. d. 1. Pudorem nuper mihi fecit Hieronymus Donatus, qui receptam a re publica personam magno apud hunc principem aestimatu agens, officium meum singulari humanitate praevertit. Sed tu quoque in causa, nam ad eum simul et ad me scribens ita inter sese utranque epistolam commisi199