OCR
teris probitate prudentiague concedas. Crederem vero facile guae sic ex animo, guasigue dicam vero vultu de me scribis, ac propriis omnino laudibus faverem, nisi testimonio isti, praeter conscientiam meam, fama guogue ipsa publice in omnes tuae humanitatis obstreperet. Ouare tota eguidem sic accipio laudationem, non ut illam meis meritis, sed ut tuis moribus assignem, tanto plus tibi me debere sentiens, guanto ipse minus mihi debeam. 2. Quod autem ad Miscellanea nostra attinet, aut ego fallor, aut nihil in eis aeque fructuosum quam libertas illa et simplicitas, incauta fortasse, sed et ingenua tamen, ac si minus a prudentia, certe a charitate profecta communium studiorum, quae prima videlicet in huius saeculi scriptoribus desideratur. Nam quod me pedem conferre cum Domitio nolles, equidem quid spectes intellego, nec ego non aliquid istiusmodi iam tum videbam cum personam mihi illam censoris odiosissimam imponebam, diligentiamque pene improbam, iactationi verborum cantilenaeque cuilibet expositam, neglectis cautionibus, affectans, ad sarcienda literarum damna, solertiam omnem, pro virili parte, dirigebam. Semper autem sum veritus quam denique in partem meum tale consilium, non dico ab obtrectatoribus raperetur, sed a prudentissimis etiam hominibus, iisdemque cautissimis acciperetur. Quanquam autem omnino convenire mihi tecum, id est cum viro amicissimo doctissimoque, necesse est, tamen quia suo cuique corde quaedam pervidentur, dicam ad ea nonnihil quae mihi in hac epistolae tuae parte sapienter obiciis et amice. 3. Cum mortuo negas, quasi cum larva, decertandum. Mihi vero contra videri solet. Etenim quod adversus mortuos pronuntiamus pro vero accipi tam solet quam debet, ut item quod adversus viventis plerunque odii vel invidiae suspitione laborat. ‘At iuvit ille rem literariam, Quis neget? An non isto nomine sic a me laudatur ut a nemine magis, et quidem in eadem ipsa pagina qua et reprehenditur? ‘Sed erat, inquies, ‘emendaturus ea si diutius vixisset.’ Qui sciam vero istuc? An usquequaque de ingeniorum profectu bene sperare est? Aut non huius ipsius postrema quaeque mendosiora? Quid quod futurus in dies ambitu honorum minus ociosus, opinione quoque sui magis inflatus. Sed fac emendaturus fuisse. Nunc igitur ob id, inter scriptores omneis, unus a censoria virgula Domitius asseretur, unus erit iste (si dis placet) gallinae filius albae? Iam cur dissimulari quoque nomen oporteat, cuius in auctoritate venenum (si quod est ipsius commentariorum), velut anguis in herba, delitescat? 195