OCR
tamen praeconium non video guid aliorum titulis offecerit, guos in hoc ipso Miscellaneorum libro concelebramus. 6. Religuum est ut tibi agam, Phosphore, gratias, gui me hominem tenuissimae fortunae, neque multae admodum literaturae, ne visum quidem tibi adhuc, ita diligas ipse, et pontifex et doctissimus, ut etiam contentiones, honoris dignitatisque meae causa, suscipias. Sed et Picus debere se tibi plurimum sentit, salutemque tibi et Curtesio suo nomine iussit adscribi. Laurentius quoque Medices noster visus est epistola tua magnopere delectari, quem scito esse hominem tui studiosissimum. Quod esse verum tum denique agnosces, cum periculum feceris. Vale. Florentiae, pridie Calendas Martias MCCCCLXXX XI XVI. Angelus Politianus Lucio Phosphoro Pontifici Signino s. d. 1. Accepta epistola tua statim ad Laurentium cucurri. Exposui quid optares. Grata voluntas, gratus illi tuus animus. Denique pro munere accipit quod pro munere poscis. Quam ad eum dedisti epistolam, nondum mihi quidem legendam dedit. Sed tamen ut et doctam laudavit et amoris erga se plenissimam, ac si per occupationes liceat, responsurum se tibi, vel hodie, promisit. Vale. Florentiae, pridie Idus Maias MCCCCLXXXXI 185