OCR
dum guisgue illa reformidat guae vulgo hactenus ignorata sunt, siguidem eo res redit ut ne magnorum guidem auctorum lingua tuto loguamur, guoniam vulgo minus innotuerit, itague barbaris uti malumus guam Romanis vocibus, et cum siligineus domi sit panis, emendicato furfure magis vescimur. 3. Quod autem mihi eloquentiam sic adimunt ut doctrinam concedant, non modo equidem non succenseo, sed et gratias ago. Noli, quaeso, amori erga me tuo nimis indulgere, Phosphore, nec parum laudari putes, si Marci Varronis exemplo lauder, quem et ipsum veteres scientiae multae, nullius eloquentiae esse crediderunt. Ego sane, mi Phosphore, nec eloquentiam mihi vindico, nec doctrinam agnosco. Si cui tamen in Miscellaneis, etiam citra eloquentiam, sciolus videor, bene habet. Vici. Nam istuc ipsum quaerebam. Quo enim eloquentia mihi in hoc opere, non ad persuadendum, sed ad docendum parato? 4. Quod autem de stilo scribis, utique verum puto, non continuo peius esse quod variet, cum sit ipsius eloquentiae non vultus, non color unus. Quapropter nec adhuc quisquam suffragiis est omnibus habitus eloquens, sive quod sibi quisque prae ceteris placet, sive quod alios alia dicendi forma plus capit. Demosthenem cogita et Ciceronem. Illius quibusdam sicca oratio, Demadi lucernam olere, Aeschini etiam (si dis placet) barbara videbatur. Hunc Calvus exanguem et tritum, Brutus fractum et elumbem, quidam ieiunum atque aridum, contra alii tumentem et inflatum, nec satis pressum, exultantemque supramodum et superfluentem, alii frigidum in iocis, alii parum antiquum, quidam etiam in dicendo viro molliorem superstitiosumque, et peregrinis quasi legibus nimis addictum putaverunt. Neque vero haec ideo refero quo me putem cum talibus conferendum. Non enim sic insanio, Phosphore. Sed utendum magnis nominibus fuit, ut stomacho isti tuo fortius occurrerem. 5. Nam quid ego de Pico Mirandula dicam? Hi sunt invidiae nimirum, Phosphore, mores. Sed vivat ille! Vivat modo nec eat alio deinceps quam quo pede iam coepit, etiam livor ipse fatebitur non modo eum non supra modum, sed longe etiam infra modum fuisse a nobis laudatum. Cuius 183