OCR
2. Sed tu ridere debes. Volo tibi narrare guo erga illos adagio utor. ‘Videte, inquam, guid agatis, boni viri. Nam iste piscis paucorum hominum est, ut ille Scipioni dixisse fertur. Quod ita transfero: Politianus paucorum, id est doctissimorum est, non turbae literatulorum ac paedagogorum et vulgi. Ergo omnes docti te unum admirantur, et fatentur te omnes gui sexcentis abhinc annis scripserunt facile superare (hoc est, te illos, non illos te, ne guis me reciprocis argumentis uti, aut amphibologice logui credat) et doctrinam ac eloguentiam in te esse coniunctas. Non enim guis non eloguens dici debet, si suo guodam modo utitur stilo, cum conplura et varia sint genera dicendi. 3. Sed epistolam plicabo, guoniam festinat tabellarius. Mox plura audies. Haec scripsi tumultuarie, cum in Pauli Cortesii domum divertissem, gui est plane tuus, et omnem impetum adversariorum sustinet. Tuum erit scuto et parma tela suscipere, et in eosdem retorguere, nisi mavis, ut supradixi, ridere. Vale. pridie Idus Februarias XV. Angelus Politianus Lucio Phosphoro Pontifici Signino s. d. 1. Irasceris obtrectatoribus nostris, eruditissime Phosphore, quod in Miscellaneis portenta me loqui verborum dicant, et ut hominum (quod ais) doctum fateantur, ita negent eloquentem, tum quod illud etiam criminentur, tantas me in unum Picum laudes contulisse ut aliis omnino nullas fecerim reliquas. Me vero ista, Phosphore, nihil movent, neque enim ulla sermonum talium ‘nova mi facies inopinave surgit. Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.’ Quin ad ea ne responderem quidem, nisi te ita velle sentirem, cui negare nihil possum. 2. Portenta igitur verborum quae vocent isti, fateor, ignoro, nisi si portenta credunt quae ipsi nova nunc primum vocabula vel audiunt vel intellegunt. Nam ego nec verba ulla peperi ‘cinctutis non exaudita Cethegis; nec ullos habeo nisi receptissimos auctores. Non tamen ex eorum sum numero qui cessare Latinam linguam magna ex parte patiuntur, 181