OCR
homines. Et ut estin guadam eius, "Hic caput, hic sedes, hic fortunarum alea.’ Quid quaeris? Vehementer his verbis sum incensus et plane confirmatus. 4. Ouare, iucundissime Politiane, demus? operam ut tam diuturni temporis iacturam resarciamus, et tanto impensius recentem amicitiam colamus, quanto serius est coepta. Ego tuas expecto singulis hebdomadibus per tabellarios qui trapezitis Medicibus tuis rationes afferunt. Genus literarum erit non de re publica, quae nulla est, non de imperio, quod iam diu amisimus, quo dolore maxime crucior infelix, sed de philosophia, de bene beateque vivendi ratione, de studiis artibusque nostris praeclarissimis, et de illorum felicissimorum temporum contemplatione. Nam in his nihil est quod pro magnitudine animi nostri spectare possimus, nisi forte te Samarobrinae et Batavi delectant. En quo discordia cives perduxit miseros. An hoc ita fato datum erat, et de nihilo nihilum? Nollem potius unquam factum. Quamvis tanta nobis monumenta reliquerint illi viri literarum, rei militaris, artificiorum, aedificiorum, virtutum denique omnium, tamen nescio quo modo desiderium illud ferre non possumus, et fuisse felicem miserius est quam semper infelicem, et orbum esse quam nunquam patrem, et mori quam non nasci. De his igitur velim ad me scribas accurate, ut soles, ac elegantissime. 5. Cum Laurentio nava mihi operam, per fortunas, Politiane. Admiror istum principem civitatis et amo plane, ut eum saepe cum magno Pompeio comparare sim solitus, etsi feliciorem exitum et opto et spero. Vale. Romae, XII Calendas Maias MCCCCLXXXV XIII. Angelus Politianus Lucio Phosphoro Signino suo s. d 1. Nihil peccavit Alexander meus, qui mihi epistolam miserit quae mihi debebatur. Peccasset magis, nulla expiandus victima, si meas mihi laudes invidisset, quanquam non meae illae sed tuae potius laudes sunt, atque 8... demus. Butler kiadásában hibásan demum. Poliziano: Lezzers, 174. 177