OCR
tate pendimus), sed ita, mi Phosphore, sentio, te esse hominem plenum humanitatis. Humanitatem cum dico, non magis gthavOpwriav quam mradeiav intellego. Utrunque enim Latine quidem scientibus significat. Itaque ne cornu quidem copiae aut virgulam divinam pluris quam tuam amicitiam fecerim. Esque tu iam nunc meo infixus cordi, et quidem trabali clavo, daboque opera, quantum quidem praestare potuero, ne tu avidius quam prudentius me tibi ascivisse amicum videare. Et quando longius abs te agitare contingit quam ut subservire usibus tuis queam, favebo certe laudibus, omnique, ut aiunt, pede in te honestando consistam. 3. Epistolam certe ipsam tuam, non tam epistolam quam Venerium illud cingulum amoribus medicatum, nunquam a me amittam. Quin potius, quasi imaginem animi tui identidem contemplans, ita meum desiderium consolabor. Caeterum nunc demum intellego quantum iacturae fecerim, quod te prius haud cognoverim, cum tanta mihi te cognito voluptas arriserit. 4. Nos ad Laurentium Medicem, qui nunc balneis dat operam, exemplum epistolae tuae mittemus, simul ut animum erga se tuum ex ea perpendat, simul ut nos ex tuo testimonio pluris aliquanto faciat quam fortasse facit, quamvis multo iam pluris faciat quam digni ipsi nobis videmur. Vale. XI. Lucius Phosphorus Pontifex Signinus Angelo Politiano suo s. d. 1. Officiose quidem et amice fecit Alexander, qui nescioquas literulas meas ad te misit. Sed hominem certe nimium amantem mei fefellit id quod amatores fallit. Solent enim aliqui prae nimio amore zelotypia laborare (sic enim appellant quandam nimii amoris sive sedulitatem sive suspitionem). Quod ideo accidit quoniam ea quae sibi ipsis tantopere placent, eadem omnibus placere credunt, ac vix tutum hominum intuitum arbitrantur. Simile aliquid Alexander noster fecit, qui dum mea extollit, praedicat, amat, admiratur, eadem aliis placere putat. Quod fortasse cum Tarentinis et Consentinis, aut cum Laelio Decimo, ut ille inquit, optime 173