OCR
aspernetur, ut in amore ac benivolentia respondeat, simul ut viro clarissimo et civi primario, Laurentio Medici, me commendatum reddat. Aliguot enim aguntur anni ex guo tam magno amico et praepotenti me dicare summopere cupio, et in clientelam ac voluntariam tradere servitutem. Vale. III Idus Martias MCCCCLXXXV XI. Angelus Politianus Lucio Phosphoro Pontifici Signino s. d. 1. Misit ad me Alexander Cortesius, homo utrique nostrum amicissimus, epistolam quandam tuam ad ipsum scriptam, in qua tu mihi multa tribuens, cupere postremo affırmas per eum ipsum nobis, per me autem Laurentio Medici conciliari. Eam epistolam cum legerem, dici non potest quantopere sim delectatus. Nam ita et verbis et sententiis et concinnitate erat absoluta ut plane appareret Musis eam dictantibus fuisse exceptam. Cogita igitur tu quam mihi nunc placeam, quamque ipse me mirer, qui sim Musarum xanvp@ otouatt laudatus. Sed tamen vereor ne ita me tuae istae puellae ornandum susceperint ut Isocrates Busirin, Thersiten Libanius, Muscam Lucianus, Favorinus etiam quartanam febrim ad ingenii modo periclitandas vires artemque ostentandam laudaverunt. Sunt enim in fabulis totae, sunt in mendaciis atque praestigiis. Mihi tamen libet hoc loco verum locutas. Quis enim damnet sua vota libenter? Quod si in hoc erro, libenter, ut Cicero inquit, erro. Est enim id ipsum lucro apponendum, quod decipimur, quippe voluptatem certe aliquam falsa quoque opinio nobis conciliat. Scis Stratoclem illum oratorem, devictis praelio Atheniensibus suamque fortunam ignorantibus, victoriam nuntiasse, re autem postmodum sic ut erat intellecta, ita indignantibus popularibus respondisse: “Qui vobis, cives mei, inquit ‘iniurius fui, si bidui tristitiam me auctore lucrifecistis?” Quare ego quidem falli me sinam, et quod esse verum maxime cupio, verum esse facillime patiar. 2. De te autem, amoto ioco, sic sentio, mi Phosphore (malo enim te Phosphorum, homo in literis agens, quam, ut vulgus, Reverendum Patrem appellare; hoc enim literarum atque humanitatis, illud nomen dignitatis est; nos autem ex literis te et humanitate, si pateris, magis quam ex digni171