OCR
nostro (ut sic dixerim) seminio, hoc est ex iis gui omnem aetatem in literis consumpserunt, cui cedat hic, vel acumine in disputando, vel prudentia in iudicando, vel in explicando guae sentiat facilitate, copia, varietate, gratia. Acer illi sermo et gravis et, cum res postulat, salibus scatens, sed ex illo mari collectis in guo Venus est orta. Exempla et historiam veterem sic habet ad manum ut eis perinde uti semper atgue suis stipatoribus videatur, sic ut ingenium habere in numerato, et esse guasi promum condum (ut Plautino utar verbo) totius antiguitatis facile credas. 4. Extincto igitur duce illo tuo, cum viderem nostras iam artis unica spe niti, fateor, vereri coepi, unius ut hominis vires tanto perferendo oneri pares esse possent. Ouare cum ostendis recidivam illam virtutem Federici resurgere in filio, isdemque adulescentem artibus quibus olim clarissimum patrem delectari, reddidisti mihi quidem animum, atque aquam (quod dicitur) aspersisti. Quare gaude tuo tanto bono, gaude tuo labore et diligentia. Et (quod facis) perge protinus exercere principem nostrum in stadio Musarum. Assuescat iam nunc a tenero amare literas, fovere literatos, complecti, et colere. Scis autem messem plerumque respondere sementi, tibique potissimum primitias frugum deberi ab hoc agro, quippe (ut ille inquit) morum quos fecit praemia doctor habet. 5. Sed et Petrus nunc studiis acriter incumbit et humanitati. Habet indolem paternam, habet ingenium. Ludit et ipse nunc versiculis, nunc soluta oratione et libera. Graecis plurimum delectatur. In summa, dignus qui sit principi tuo carus, quia similis, similis autem, qua ratione parva magnis componuntur. Is nunc, scribente hanc epistolam me, alteram seorsum commentatur epistolam. Quae, cuicuimodi erit, etiam si minus apte exierit, mittetur tamen ad te, ut ipsius ingenioli degustationem velut aliquam accipias. Amat autem plurimum te de munere hoc, et cupit sane occasionem sibi aliquam dari qua gratiam reponat. 6. Si ad Hermolaum Petrumque Contarenum Venetos rescripseris, velim utrique agas me nomine gratias, utrique me commendes non vulgariter. 7. Ad superiores tuas literas nescio an responsum acceperis nostrum. Cupio significes, ut in ratione lati atque accepti possim tecum paria facere. Vale. 159