OCR
cum triennio aut guadriennio proximo, visendae civitatis gratia, eo concessisses. Digni homines sunt gui a te guogue diligantur. 3. Vale igitur, et me ama. Igubii, V Calendas Iulias MCCCCLXXXV VI. Angelus Politianus Ludovico Odaxio suo s. d. 1. Plutarchi lepidum novum libellum, quem tu scilicet Latine interpretatus adolescenti meo nuncupasti, vidi, cepi, legi, et quidem simul omnia, adeo cupide ut prius pene ad calcem prae studio pervenisse quam ex carceribus promovisse me senserim. Illex mihi fuit statim suavis odor quidam verborum tuorum plane ambrosius. Tum sententiarum veluti sapor quidam austerus et dulcis, non secus illecebris orationis tuae quam myrothecii condimentis imbutus, ita (quod dicitur) palatum irritavit ut, quasi helluo aliquis, vix commansas epulas has, tam lautas, tam opiparas, devoraverim, et sum profecto miratus sic Latine Plutarchum loqui didicisse iam mortuum, cui viventi quondam (sic enim scribit ipse) adeo sermo Romanus repugnabat. Videri enim potest non tam obiisse quo die obiit quam secessisse ad studium Romanae linguae, ut qui Graecorum Latinorumque vitas illustrium hominum inter se contulerit, cum quo ipse se conferat non inveniat. Nam sese conferre sibi in utriusque orationis facultate certe non ausit, quia scilicet in nostra praeponderat. 2. Quod autem princeps iste tuus, atque adeo noster (noster enim est profecto qui litterarum studiosus est), quod, inquam, bonas arteis complectitur, atque ad omneis parteis bene audiendi se comparat, parentisque sui absolutissimi hominis vestigiis insistit, dici non potest ut gaudeam, ut exultem atque triumphem, ut tibi quoque gratuler, mi Ludovice. Duos mihi viros tulisse aetas nostra videbatur qui rem literariam, non quidem cunctando ut ille verrucosus, sed multa agendo potius, restituerent, Federicum Urbinatem principem olim tuum et Laurentium Medicem patronum semper meum, utinamque semper. Hi duo (ni fallor) ausi in tantis saeculi huius tenebris lucem sperare, quasique contra torrentem pessimorum morum brachia dirigere. Ergo et librorum pulcherrimam supellectilem sibi compararunt, et doctos iuverunt, et ipsi studia tractarunt. 3. Nam ut de principe tuo taceam, de quo longiore subsellio agendum puto, dicam autem de Laurentio meo. Cave putes quenquam esse ex 157