OCR
III. Ludovicus Odaxius Angelo Politiano suo s. d. 1. Nisi mihi de liberalissimis moribus et humanissimo ingenio tuo constaret, hanc nuper ad te scribendi provinciam non desumerem, potiusque in antiquo silentio persisterem. Mirum enim tibi fortasse videbitur cur ego, tecum exigua admodum et quattuor horarum spatio contracta familiaritate devinctus, qui plurimas tribus abhinc annis ad te scribendi occasiones omiserim, quas undequaque aucupari debueram, nunc ad te potissimum scribere voluerim, meamque (ut opinor) vel temeritatem incusabis, quod nunc scribam, vel negligentiam, quod antehac non scripserim. Caeterum quia, non tam ex aliorum sermone quam ex mea opinione, mihi persuasi te eum esse qui omnes tibi ac virtuti tuae deditos nullo unquam tempore reiiceres, eapropter has nunc ad te literulas amoris duntaxat atque observantiae in te meae testes esse volui, quas ob subitam opportunitatem cuiusdam istuc proficiscentis exaravi. Quanquam igitur me prorsus ab omni vel ignavia vel rusticitate praeteriti silentii non excuso. Spero tamen fore ut reliquum meum erga te studium boni consulas. Nam praeter hanc scribendi diligentiam qua ego iam pridem initam Patavii familiaritatem confirmare debui, nullum a me cum benivoli tum observantis amici officium praetermissum puto. Siquidem a superioribus annis, quo primum tempore tua mihi vel doctrina vel humanitas innotuit, fui semper honorum ac dignitatis tuae studiosissimus, ac saepissime, cum apud alios eruditissimos viros Venetiis et Patavii, tum hic apud principes meos, de te sum honorificentissime locutus, effecique (ut opinor) praeconio meo ut claritati tuae maius quippiam splendoris adderetur. Quo fit ut non dubitem me abs te in eorum amicorum numero collocari posse qui (ut Isocrates tuus asserit) non tam praesentes amicos venerantur quam absentes etiam amplectuntur. Principes sane mei, quibuscum de te frequentissimum sermonem habui, de moribus atque eruditione tua optime ac magnifice sentiunt. 2. Quid ita? Quia ego in eam opinionem adductus sum ut existimem eum te fore qui literarum studiosis emolumentum tibi vero gloriam immortalem sis allaturus. Cuius rei periculum fecisses, si una cum praestantissimo discipulo tuo Roma discedens superioribus diebus Urbinum ex condicto venisses. Expectatus enim et plus quam dici possit desideratus venisses. Quod si me nudius tertius audire potuisses de te verba facientem una cum Mino Bononiensi sedecimviro, homine (me quidem opinione) plurimi faciendo, si nobilitatem, si divitias, si liberalitatem morum, si 151