OCR
certe volentem adduxisset me in eam sententiam Rusticus tuus, sane urbanissimus, doctrinague et elegantia plenus, et gui vere ex fumo clarissimam lucem efferat, atque ob id eo titulo indignissimus. Vidi, et legenti placuere, multa scriptorum nostri temporis. Sed Rusticum hunc non satis est vidisse semel. Iuvat usque morari et conferre pedem. Nihilque in eo non summe placet, nisi quod desinit, cum tamen desit nihil, ut tam multa nemo alter quam tu afferre potuerit pro materia. 2. Habeo itaque tibi gratias quod locellos meos tanti duxeris. Non poterant vendi carius. Cum donare instituissem, voluisti, ut in caeteris omnibus, etiam liberalitate me superare, in qua, hoc genere compensandi, vinci et cupio et patior. Vale, literarum decus et doctrinae. Leopoli, III Calendas Octob. MXVD 147